Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <XI> Horum autem nihil, cum Josephinum Decretum contineat, per expressum, hinc mirum non est, quod Catholici, maxime Clerus illud pro Cynosura sumendum diceret. Obtinuit proinde vox Cleri et Catholicorum Statuum hoc in passu locum, [p. 72.] De reliquo etiam conventum et declaratum fuit, ut quotquot bona hucusque in Hungária quocunque modo seu titulo acquisiverunt ex nationalibus videlicet externis, ii teneantur indigenatum suscipere, et praestanda praestare nempe juramentum et mille aureos. 19. hac die tempore pomeridiano diu hucusque desideratus Rex inaugu­randus suum hic celebravit introitum, Regio profecto splendore decorum duravitque is ab hora secunda usque ad horam sextam vespertinam. Ordo autem et ritus fuit per omnia conformis descriptioni supra in Directorio expressatae, ideoque hic aliud adjungere supervacaneum foret. Rex ipse in confiniis Hungáriáé equum conscendit, ac indutus habitu Hungarico valde pretioso, mitram itidem Hungaricam pretiosissimis plumis, ac scintillantibus gemmis ornatam in capite deferens solus duodecim curso­ribus cinctus per Pontem Navalem, inter maximum tormentorum fragorem per urbem ad arcem intravit, ubi a Cardinali totoque Clero, pluvialibus infulisque induto, ex equo descendens exceptus atque ad arcensem capellam deductus, ibidemque Hymno Ambrosiano solemniter per Cardinalem decan­tato interfuit, ac postmodum ad suam retiradam se contulit. <XI> 20. circa horam nonam matutinam conformiter adordinationem supra expres­sam, se omnes Status et Ordines ad arcem contulerunt, ubi rursus in capella Missa de Spiritu Sancto a Domino Cardinali assistentibus sibi Episcopis solemniter fuit decantata, cui Sua Caesarea Majestas cum omnibus Regni Proceribus, cunctisque Ministris [p. 73.] devote, uti semper assolet, interfuit. Finito Missae Sacrificio cuncti Regnicolae Regnique Proceres sese ad salam majorem contulerunt, in quo etiam paulo post Sua Majestas personaliter comparuit, ac sub baldachino in sella tribus gradibus elevata consedit, vesti­ta habitu Hungarico rubeo. Ad dextris eidem cum ense evaginato adstitit Supremus Aulae Mareschallus, stans in gradu primo. Deinceps dictionem idiomate Hungarico habuit ad populum Aulae Cancellarius Dominus Comes Illésházy. Eo finito Sua Majestas ipsamet dictionem longam ad Regnicolas Latinam eloquio cultam, Regia Majestate plenam, et simul paterno affectu refertam habuit. Cui pari reverentia, spiritu tamen styloque Hungarico gratias agens respondit Dominus Cardinalis Archiepiscopus. Post hoc Sua Sacratissima Majestas varios admisit ad osculum manus, inter quos etiam ego eandem gratiam habui. Deinceps Sua Majestas prandium sumpsit, 216

Next

/
Oldalképek
Tartalom