Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <IX> Quoad secundum pariter conclamatum fuit, ut praelibatus Comes Anto­nius Esterházy pro sua reverentia exaudiretur ac Regnicola infimus sua officia ac interventionem apud Suam Majestatem Caesareo-Regiam interponerent, quatenus in bona et honores pristinos restitueretur. Nec mirum, quod hoc in passu non nisi unus interjecerit. Restituatur omnino postquam ille damna illata et diversis in locis ablata restituerit, qui tamen auditus non fuerat, nam consulentes et votantes a potiori orant prius eisdem farinae, complices videlicet perduellorum. [p. 67.] <IX> Sequuntur observationes aliquot privatae. Primo duplex in conventibus publicis Regni sessionum locus est, primus est in Domo Viridi, secundus in Domo Regnicolarum. In Domo Viridi nuncupatur Tabula Superior, in Regnicolarum Tabula Inferior. In Tabula Superiori assident Magnates Regni, Praelati et Barones Regni. In Tabula Inferiori Abbates, Clerus et Nobilitas Regni. Notandum vero, quod Praelati solum Episcopi nuncupentur. Ex consensu Regnicolarum Tabulam Superiorem ex Abbatibus pauco ab hinc tempore sessionem sortitus est Archiabbas ad Sanctum Martinum Ordinis Sancti Benedicti. Item Generalis Paulinorum licet is tam sit sexennalis. Cum autem Domini Abbates in residuis Caesareo-Regiis terris, maxime haereditariis ampliorem habeant praerogativam, censeanturque provincia­rum Praelati, ac per consequens primaria in ejusmodi conventibus occupent subsellia, hinc recepti in Hungáriáé Abbates suas conditiones deteriorare nolentes, sessiones praetenderunt inter Magnates, sero in Domo Viridi apud Tabulam Superiorem. Et quidem ii, qui rem maxime urserunt erant Reverendissimus Dominus de Henrichovio, qua Abbas Zircensis, et Dominus Praelatus Lucensis, qua Praepositus ad Sanctum Stephanum in Dioecesi Varadinensi, quorum prior negotium hocce primo apud Magnates Hungáriáé, dum vero minus succe­dere videretur, tandem apud ipsam Augustam Aulam ea efficacia promovit, ut Sua Majestas Caesareo-Regia negotium hocce ponderosis et plane mandativis terminis tum Cardinali tum Palatino recommendaverit, ut monstrat copia supra folio 11. [p. 68.] Secundo deputati erant ablegati Comitatuum pro deportanda hinc inde Corona ad loca naria. Tertio recta fuit Donatio Leopoldi Primi fusissima, facta pro Domino Livio Odescalchio Innocentii XI. ex fratre nepote, super Ducatu Syrmiae inter Danubium et Tibiscam, propter merita praelibati Summi Pontificis. 213

Next

/
Oldalképek
Tartalom