Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <IX> Consultatum fuit desuper et contra praelibatum donationem nil quidem adductum, quam ut memoratus Don Odescalchius indigenatum suscipiat, juramentum praestet, et secundum leges Hungaricas pro indigenatu mille aureos taxae persolvat. Quarto haec taxa conclamantibus cunctis Dominis Statibus etiam expetita fuit a residuis Dominis exteris, quibus bona Hungarica collata fuissent. Proposui ego id utique non intelligendum venire de Religiosis postliminii restitutis, quique jam ante sex Saecula in Regno floruerunt, et indigenatum con­secuti fuerunt? Nullusque cathegorice affirmationem vel negationem respondit. Causa autem interrogandi erat nupeme dicta in Synodo Generali a quibusdam Dominis Ecclesiasticis, quibus volebant, ut Dominus Henrichoviensis et Lucen­sis pariter indigenatum susciperent, juramentum insuper ac mille aureos depo­nerent. Eadem die rursus huc redivit Pater Prior Henrichoviensis denuo petens et instans pro sessione sui Domini Praelati inter Magnates, nuper a toto Clero negata, ex causis supra fuse adductis. Dominus Abbas ejusdem, videlicet de Henrichovio, Regales accipiens adhuc ante festa Paschalico e Monasterio movit, ac [p. 69.] non obstante quod jam secundo gravi apoplexia lethali correptus fuerit, ac etiam exinde magna capitis debilitate et perplexitate laboret, imo non obstante totius conventus sui obtestatione et in contrarium suasione, aura prorsus pessima via posta sumptuosum non minus, quam periculosum iter inivit Viennam. Ibidem audientiam apud Suam Majestatem habens, aulicosque munifice tractans, recommendatitias Caesareas binas pro aquirenda sessione inter Magnates obtinuit, quae tamen hucusque optatum non sunt consecutae effectum, uti praefatum est. Imo optandum fuisset, ut petitio haec emansisset hicque et ordo in aestimatione honoreque suo intactus, et praefatus Dominus Abbas de aliquot florenorum millibus non exsaccatus fuisset. Abbatiam quam Monasterium Henrichoviense a Campo Liliensibus emit vocatur Zircium, alii vocant Schircium, situata est in Dioecesi Vesprimiensi ad Papam. Expendit in hanc Abbatiam praefatum Monasterium, asserente id Patre Priore jam actu ultra quinquaginta florenorum millia. Et tamen affirmante id mihi Patre Henrico Administratore ibidem, defacto non infert quingentos florenos annue. Religiosi ibidem intertenentur tres. Praecedens Administrator Pater Petrus, correspondentiam intertenens cum Domino Heister Campi Mareschallo Caesareo contra Rebelles, deprehensus Agriae in squalidissimum carcerem conjectus, miserrime in eodem haud dudum vitam finivit. In eadem sessione praelectum fuit memoriale Jesuiticum, pro adipiscenda sessione in Domo Regnicolarum, supra quod [p. 70.] ingens ac confusissimus clamor, aliis pro aliis vero contra clamantibus. Sane obstupescendum erat, quod non modo Archi-Calvinista Okolicsányi, verum etiam alii sectarii una voce pro Jesuitis conclamaverit. Errat profecto quisquis modernam Mundi politiam in Hungária exulare putat. 214

Next

/
Oldalképek
Tartalom