Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <IV> necdum sunt sublata, auferentur tamen posthac, alia penitus amplius tolli nequeunt, quam res et bonum publicum ita exigit, proinde morbi incurabiles patienter ferendae, et gravamina aequanimiter toleranda, non enim qui aliquid fert, sed qui impatienter fert, mihi videtur gravari, [p. 31.] Ad quadragesimum septimum respondet veritas. Ii, qui hoc in passu Regnum ut plurimum gravarunt, et irreparabiliter damnificarunt, haud sunt alii, quam Patriae filii, nationales Hungari, rebellionis novissimae antesignani, Rákóczius, nempe Bercsényius et alii etc. illi namque sub specioso libertatis propugnationis titulo, non tantum Regnum auro et argento adaequate spoliarunt, et loco bonae monetae cupream curarunt, sed etiam quo irreparabiliorem Regnis et regi inferrent ruinam, vicinas provincias praedando evacuarunt, atque multos milliones e Regno exportarunt, qui sane est longe gravissimus hujus perduellionis effectus, maximus nempe pecuniae argenteae in Regno defectus. Ad duodequinquagesimum respondet veritas. Hoc gravamen per effectivam domus monetariae restitutionem, esse adaequate sublatum. Ad undequinquagesimum respondet veritas. Cum mutatio monetae et valoris ejusdem, cunctis terris Caesareis haereditariis aliisque pluribus sit communis, non apparere quidnam mutatio isthaec Hungáriáé hactenus attulerit nocumenti, praecipue cum in Regno nulla prorsus vigeant commercia. Sane incomparabiliter plus nocuit inductio monetae cupreae per ipsosmet Hungaros facta, quam omnis mutatio alia hactenus pro rege practica, [p. 32.] Ad quinquagesimum respondet veritas. Odit indomitus jugique impatiens equus fraenum et sessorem. Oderunt non minus exleges libertatum sectatores, uti praefatum, praecidia jugumque militare. Et quamvis defacto fors quispiam vociferare posset praesidium Leopoldopolense esse supervacaneum. Nemo tamen rationis compos et rei gnarus dixerit, illud fuisse erectum sine necessitate. Liquet enim quod illud constructum fuerit anno 1679, quando nempe Tureae vigore pacificationis, cessae fuere Novae Arces vulgo Neuhäusel ex quo fortalitio, ni Leopoldopolis opposita fuisset, quotidianis excursionibus infestare potuissent Mahometani Moraviam, eamque qua late patet depraedari. Ad quinquagesimum primum respondet veritas. Commendantes Germanos, uti et alios milites in Hungária excessisse compertum, et jam ante concessum, attamen etiam in Diaeta his malis oportunis remediis provisum fuit, si tamen a parte rei efficax remedium datur contra tam antiquum et militibus quasi insitum malum. Ad quinquagesimum secundum respondet veritas. Si Caesar respectu eorundem bonorum, quae tantis impensis e Turcica potestate ultimo bello eripuit, novum jus acquisivit, seu quod idem est, si eidem competit respectu vindicatorum bonorum jus neo-acquisticum. Tunc non video, cur improbari [p. 33.] posset erectio Commissionis Neo-acquisticae. Maxime cum illa pro 193