Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <IV> capite habuerit, virum omni exceptione majorem, nationalem Hungarum Dominum nempe Cardinalem a Kollonich, Regni Primatem, insuper intentionem finemque habuerit optimum, nempe inquisitionem, quonam jure quivis possessor possessionem tot ac tantorum bonorum, praecipue Ecclesiasticorum acquisiverit. Quod vero sensim etiam huc aliquae exorbitandae irrepserint, recogitandum est, quod raro admodum detur in terris bonum, a malo undequaque depuratum, quamvis quod hanc commissionem attinet, quantum scio, illa vel actu sublata est, vel per se cessavit. Ad quinquagesimum tertium respondet veritas. Hoc gravamen prorsus videri injustum, intelliguntur enim per illegitime citatos, et absque juris ordine arrestatos, Rákóczius et ejus sequaces, similisque faerinae homines, contra Regem et Regnum exitiosa consilia foventes et pessima machinantes. Quis autem dicet in similibus casibus habere locum leges Hungaricas citationem praecipientes, cum extremum periculum versetur vel in minima mora? Taceo, quod in similibus casibus ridicule adcitetur, qui evidenter non est compariturus. Aliud hic exigit salus populi, quae est lex suprema, et cui merito cedant ejusmodi leges particulares, [p. 34.] Ad quinquagesimum quartum respondet veritas. Quidquid Hungari dicant in suis fusissime deductis gravaminibus de non observato verbo regio et diplomatibus a Rege emanatis, ego sane non dispicio, quisnam sit causa, quod verba ac diplomata regia in Hungária tam male observentur. Hoc expertus scribo Rupertus, quod anno praeterito ad humillimam instantiam meam in causa Abbatiae Pásztensis aequissimum emanaverit a Sua Majestate mediante Cancellaria Aulico-Hungarica rescriptum, vigore cujus Reverendissimus Dominus Principalis meus per istam rebellionem spoliatus, conformiter ad generales amnestiales restitui debuit in integrum, quod tamen Hungari defacto intelligere nolunt. Et hoc est verbum regium et diplomata non observare. Ista proinde sunt gravamina, quae, ut plurimum ante modernam re- assumptam Diaetam, jam per decursum trium annorum adhuc sub glorioso regimine felicis recordationis Domini Josephi I. quemadmodum praefatum est, fusissime proposita et per Commissionem Caesareo-Regiam Posonium exmissam disquisita, hinc inde ventilata ac tandem etiam jam ferme adaequate complanata fuere. Nunc vero progredior ad Diaetam modernam, de qua relationem facere institui, in qua non modo [p. 35.] praerecensita gravamina, sed etiam ea quae sequuntur, usque ad articularem compilationem sunt complanata. Incipit nunc: 194