Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)

Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András

Acta et observata <IV> immutabiles et aeterni, tunc etiam leges possent aeternae esse et immutabiles. Cum vero ipse hoc nunquam in eodem statu permaneat.1 Mirum sane et fere ridiculum videtur, Hungaros leges suas velle esse immutabiles et aeternas, et nec in jota aut apice immutabiles.d Non praebeant proinde per tot ac tantas novas ac novas exorbitandas causam, et profecto nec novis legibus opus erit. Puniantur absque respectu personarum perduelles aliique criminosi secundum legum praescriptum, intra Regni ambitum, tunc haud opus erit eos adcitare Viennam. Non est ita caecutiens Vienna, ut non videat, quam claudicet justitia in Hungária contra Hungaros administranda. Videt nempe, quod plerumque judices agant defensores et advocatos Hungarorum, in cau­sa Regis vel Germani. Hinc juste declinant judicium, nationalitatis affectu totaliter depravatum, provocantque Viennam. Ad undequadragesimum respondet veritas. Fideli dabitur, infideli vero et quod habet, et quod nondum habet, auferetur ab eo. Rebellio enim spoliat rebellem non modo actu possessis, sed etiam possidendis, puta haereditate, jure succedendi in majoratu seu Fidei commisso etc. Quid, quaeso, Rex faciat toties infidelium armis lacessitus, sane vix aliud fieri potest, quam ut malos male [p. 25.] perdat, et haereditaria eorum bona conferat genti, quae reddat ei reverentiam et obedientiam in tempore suo. Ast negant Hungari arma contra Regem sumentes, sese censeri debere rebelles, per consequens bona eorum confiscari posse, aliud namque ajunt esse rebellem, aliud vero male contentum. Prior ille est, qui injusta seu frivola de causa in Regem Regnumque insurgit simultanee sumptos (nam conspirare in Regem et non simul in Regnum rebellio non est) alter vero is censendus est, qui, dum Rex contra vel praeter leges Patrias in gubernio suo exorbitat, Eundem etiam armis ad earum observationem compellere nititur. Verum hanc distinctionem et Hungarorum interpretationem neque Rex acceptat, neque Lex Divina approbat, utpote quae 1. Petri 2 aliud habet obediendum nempe et ferendos etiam Reges discolos.e Si ferendi, ergo Hun­gari debent esse cum ordinatione Dei contenti. Sin autem sint malecontenti, tunc eo ipso, utpote Deo resistentes puniendi, et poena Rebellium afficiendi. Ad quadragesimum respondet veritas. Quamvis Hungari obiiciant, per hoc, quod Rex bona maxima in Hungária a potestate Turcica vindicaverit, eum nihilominus nihil novi juris in eadem bona acquisivisse ex [p. 26.] causa, quod ad hoc aliunde vigore muneris sui, imo et promissionis juratae in inauguratione sua factae, obstrictus fuerit. Nihilominus certum videri, c „Quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet" (Job 14, 2). d „Arnen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant" (Mt 5,18). e „Subiecti estote omni humanae creaturae propter Dominum sive regi quasi praecellenti" (1 Pet 2,13). 190

Next

/
Oldalképek
Tartalom