Forgó András (szerk.): Az 1712. évi pozsonyi diéta egy ciszterci szerzetes szemével - A Veszprém Megyei Levéltár kiadványai 32. (Pannonhalma-Veszprém, 2013)
Hermann Engelbert atyának, a főtisztelendő Flórián velehradi apát úr teljhatalmú követének feljegyezései és megfigyelései a Pozsonyban tartott magyarországi országgyűlésről, továbbá VI. Károly úr 1812. évi koronázásáról (Szemelvények) Fordította Hajdú Vera, Hende Fanni és Szádoczki Bálint. Magyarázó jegyzetekkel ellátta Forgó András
Acta et observata <IV> quod Rex (per se et absolute loquendo) non teneatur ad vindicandam unam provinciam, alias suas provincias et regna impendere enervare et extreme onerare, uti in praesenti casu factum noscitur. Imo ipsimet Hungari leges sibi condiderunt, vigore quarum ad vindicandas et defendendas alias Caesaris terras, eidem nec subsidium pecuniarium nec militem e Regno educere licet. Eccur ergo Rex residuas Suas provincias gratis deberet impendere in vindicandam Hungáriám, cum eidem non liceat viceversa Hungáriám impendere in felicitatem residuarum provinciarum? Igitur in hoc gravamine distinguendum esse judico et dicendum: quodsi Caesar viribus, potentia et nervo Hungarico vindicasset partes et bona quaestionata e Turcica potestate, tunc eundem nihil novi juris in haec bona acquisiturum fuisse, utpote qui eo in casu solum fecisset, quod debuisset. Sin vero has terras vindicavit, nervo, sumptibus et viribus propriis et aliunde conquisitis, uti factum fuisse noscitur. Tunc negari vix potest eundem novum quodpiam jus (quod neo-acquisticum dicitur) eidem accessisse. Quis enim impenderet gratis fortunas suas, maxime in Regnum praetensive tam liberum, ut nec de [p. 27.] successione in eodem, nec de alia satisfactione securus existat. Effrons proinde et inverecunda videtur Postulatio, qua praetenditur, ut Rex suis sumptibus aliunde collectis, et Hungáriám e manibus hostilibus vindicet, et dein sexaginta militum sub commendantibus nationalibus Hun- garis in Regni defensionem, nota bene, stipendiis et contributionibus residuarum provinciarum inter tenenda, conscribat et asservet, et post omnia nihilominus sine consensu Statuum et Ordinum Hungáriáé, a Regno nihil exigat, nihil disponat, nihil mandet, nihil habeat. Ad quadragesimum primum respondet veritas. Verum quidem esse, quod omne, quod in terminis non reperitur expressum in Hungarico Tripartito, id ii censeant ignotum et peregrinum, uti in praesenti est lex Anastasiana, disponens circa credita et debita, creditores et debitores. Inter quos in praesens maxima erat confusio, vel enim fideles tenebantur infidelibus, vel infideles fidelibus, vel fideles fidelibus, vel demum infideles infidelibus, quorum per decursum hujus rebellionis, per sex aut septem nempe annos, vix quispiam interessé persolvit, hinc penes modernam Diaetam acerrime inter sese disceptabant, ad quod dirimendum opus erat legibus, quomodocunque tandem vocatis, [p. 28.] Ad quadragesimum secundum respondet veritas. Quod officia et dignitates, quas exteris hactenus collatas conquerunto, vix sint aliae, quam gene- ralatus et capitaneatus aliique praeeminentiae militares, maxime praesidiorum et fortalitiorum commendantiae et praefecturae, quas ajunt nativis Hungaris conferri debere, ex lege Patriae. Verum is quidem est, quod caeteris paribus in distributione dignitatum indigena praeferendus sit extero, civis, alienigenae. Ast quando indigena est infidelis, exterus vero fidelis, alienigena 191