Horváth M. Ferenc - G. Molnár Péter (szerk.): Váci végrendeletek II. (1729-)1751 – 1770(-1785) - Váci Történelmi Tár 6. (Vác, 2010)
Bevezetés
7. Omne vestimentum quale cumque id esset per modernam meam consortem allatum praeter quaestionem alioquin eandem concernit, quia vero hic et nunc coaquisita suppellectiles reperirentur, ideo non nullae ipsi summe necessariae res domesticae (absque injuria tamen prolium) secundum dominorum testamenti executorum judicium eidem permaneant. Reliquum quidquid reperibile foret, divendatur tandem proles ex uxore priore quoniam moderna eas educandi incapax esset, alio sub bonam curam commendo dari. Hanc meam intentionem et testamentariam dispositionem coram in- frascriptis dominis propria manus subscriptione corroboro. Vacii 1 a Februarii 1763. [P. H.] Adalbertus Reisl [s. k.] Coram me Antonio Stoltz m. p. senatore [P. H.] Coram me Joanne Pucz m. p. Episcopalis Civitatis Vaciensis vicenotario [P. H.] [További feljegyzés más kézírással:] In negotio hujusce testamenti cointeressatis partibus utpote: vidua nomine etiam filii Jeremiae, Martini780 Traxler qua Theresiae Reisl mandatorio et ex parte reliquarum primi matrimonii prolium hic subscriptis dominis testamentariis praesentibus et testamentaria hacce dispositione reserata publicataque existente. Puncta 1., 2., 3. et quartum in suo vigore relicta sunt. Quintum vero propria ejusdem testantis fassione anno 17 60mo civico magistratui hujati scripto praesentata, item quietantionalibus Theresiae 15ta Novembris 1762o emanatis nec non testimonio domini Stockinger (Stokinger) et Martini Traxler ita illuminatum est, quod Theresia levatis jam ad rationem maternae dispositionis pro totali paterna successione florenis 200 amplius non nisi florenos 200 habeat levandos per consequens quod et ad divisionem puncto sexto designatum solum Jeremias, Catharina, Anna et Henricus concurrere debeat. Id est ipsum testans quoque finali ejusdem puncti paragrapho innuere videtur scriptum autem super perceptis per The- resiam vestibus et aliis mobilibus prae manibus viduae habitum extra dubium ponit. Quare in hoc sensu praesens testamentaria dispositio authoritate terestralis dominis confirmata et pro peragenda executione ad dominos testamentarios imo inquantum primi matrimonii proles hujatis magistratus curae testans comendasset ad eundem quoque remittitur. Vacii die 12a Maii anno 1763io. [P. H.] Ladislaus Beniczky de eadem Episcopalis Dominii Vaciensis pre- fectus m. p. 780 helyesen: Martino 339