Horváth M. Ferenc - G. Molnár Péter (szerk.): Váci végrendeletek II. (1729-)1751 – 1770(-1785) - Váci Történelmi Tár 6. (Vác, 2010)

Bevezetés

6. Res supellectiles totius domus, ita etiam rubra et alia nova tunica mea, sint Elisabethae conthoralis meae, per totum praeter stagnea instru­menta patenas videlicet 6 orbiculos 9 ex quibus tantum medietas maneat penes ipsam, medietas P. P. franciscanis detur. 7. Modo extans in cellario vinum rubrum in medietate album vero per totum una cum vasis eidem conthorali meae lego. Aliam vero medietatem rubrorum vinorum pater pater franciscani erga sacra acquirant. 8. Instrumenta pro vindemiatione erunt conthoralis meae, propter duos novos majores cados, qui vendi debent, pecunia autem convertatur pro oleo ad aram Jesuli apud P. P. franciscanos. 9. Post mortem sepultura fiat ad P. P. franciscanos, pro qua sepultura ex massa parata habita existenti fl. 30 consummantur, et per dominos testa­mentarios exolvantur. 10. Fuissent praetensiones in fl. 101, d. 37 per filium meum Antonium persolvendae, quia vero idem filius persolutos coram dominis testamentariis liquidasset fl. 96, d. 81 quos accepto. Resultantes autem fl. 4, 56 d. filius Antonius statim post mortem meam in medietate ad Congregationem Sanctissimae Trinitatis, aliam medietatem ad capellam Beatae Matris Mariae persolvet. In cujus rei firmitatem majorem stabilitatem hocce per me pronunciatum testamentum coram dominis testamentariis manus pro­pria subscriptione usuali sigillo stabilio. Varii die 25a Februarii 1761. Ich, Michel Kukumusz (Gugumes)'22 + Coram me Adalberto Reisl (Reizl) senatore m. p. Coram me Francisco Stockinger senatore m. p. Coram me scribente notario Joanne Pucz m. p. [Feljegyzés más kézírással:] Praesens dispositio testamentaria, his cum adjunctis clausulis ut videli­cet fl. 125 qui filio minorenni Joannis Klinghammer legati sunt, illi ad casum obitis ejusdem Klinghammeriani (Klinkhomer) filii, ex filia testantis nati, li­berae testantis viduae relictae dispositioni subsint, cuicunque demum, ut coaquisitos legare. Vinea in Török-hegy existens, ut avitica directo succes­sori filio testantis post obitum etiam relictae, haereditaria relinquatur. Ca­dos vero parata redimat relicta testantis Elisabetha quorum pretium pro destinato oleo praestetur. De rebus mobilibus et immobilibus liberae dispo­sitioni relictae viduae, esto coaquisitis, relictis, eam jure naturae ad casum obitus faciat dispositionem, ne penitus ex iisdem directum successorem su­um excludat quin imo participem reddat. In reliquo praestandis pro ecclesia 722 722 Gót betűs aláírás. 317

Next

/
Oldalképek
Tartalom