Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
80 inter auditores orta fuerit, de ministro conducendo, vel non conducendo, major pars vincet minorem. XII. Et postquam semel operam suam alicui ecclesiae minister addixit, interea autem ab alia ecclesia, in qua luculentius salarium offertur, vocatus fuerit, ne priore posthabito, hunc amplectatur, alias utraque eo anno, tanquam turpis lucripeta excidet. XIII. Nemo etiam ministrorum quicquam ex ordinario salario eo nomine, ut diutius in sua ecclesia manere possit, remittere ausit, secus tanquam fur boni ecclesiastici, gravem incurret animadversionem. XIV. Domorum quoque parochialium unusquisque, item vinearum, hortorum, agrorum, pratorum, sylvarum, diligentem curam habeat, nisi velit ruinam, per incuriam suam factam, proprio sumptu restaurare. XV. Ordinati in aliam ecclesiam a suis superioribus ministri pareant, etiam ante anni sui terminum, si necessitas ecclesiarum ita postulet, sub poena arbitrariae depositionis. XVI. Si vero pastorum aliquis post dimidium anni sui tempus, maxime vero post apprehensionem totius stipendii fatis concesserit, vicini pastores per vices reliquam anni partem expleant. Vidua tamen tenebitur honestum prandium tempore functionis pastoribus praebere. XVII. Filialium ecclesiarum a matribus separatio penes generalem synodum esto. XVIII. Ministri ecclesiarum singulis annis puerorum, maxime vero puellarum Institutionem minime praetermittant, solito loco, et tempore, a die nimirum Divi Oeorgii ad diem usque sancti Michaelis functionem suam diebus Dominicis in Templo peragentes. XIX. Pastor Rectorem conducere negligens, in locis ubi Rectores ali possunt, et debent, incurret poenam flo. 6. Salarium quoque male apprehensum amittet. XX. Curabit etiam Pastor serio, ut Scholarum Rectores, bis in anno examen publicum instituant, sub poena flo. 6. Si vero Rectores officium suum facere nollent, mulctabuntur flo. 3. XXI. Et si Rectores ad conciones etiam instituendas idonei fuerint, ter in anno ad minimum concionabuntur, absente vero Pastore gravi de causa, tam preces quam conciones instituere tenebuntur sub poena flo. 3. At si Pastor metuens laudem sfbi a Rectore eripi nollet permittere, incurret ipse poenam flo. 6.