Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
81 XXII. Usuram etiam, ut omnibus Christianis, sic maxime Ministris Ecclesiae exercere non licere, agnoscit Ecclesia, Ideoq; singulis Ecclesiae membris interdicit eam, sub poena flo. 6. si Pastor fuerit; si Rector fio. 3. Sed et lucro inde sperato carebunt. XXIII. Sic etiam nimium agros vineasque colendi studium illis interdicitur, praesertim si non per alium, sed per se, idque sine necessitate, et cum officii sui neglectione faciant, sub eadem poena. XXIV. Vacantes vero, tam Pastores quam Rectores, si functionis Ecclesiasticae pertaesi vocationem oblatam amplecti noluerint, tamquam perfidi stationis suae desertores, ex ordine Ecclesiastico, decreto totius Synodi excludentur. Si vero praesertim ipsorum culpa, nulla ipsis obtingat vocatio, et interim sint in re lauta, quid cum talibus facto sit opus, penes arbitrium totius Consistorii esto, XXV. Denique quia maledicta, convitia, et obtrectationes, quibus aliena fama laeditur, expresse apud Apostolos et Evangelistas, ut quae hominem polluant, prohibentur, edicit ac sancit Ecclesia, ut singuli Min stri a calumniis, detractionibus, famosis chartis, probrisque in alios contumeliose jaciendis, penitus abstineant. Caererum quid facto sit opus de iis, qui labuntur, et sibi ipsis, atque Ecclesiae ignominiae notam, certo ac manifeste deprehenso facinore conciliant, dicetur in sequentibus. Particula Secunda et Tertia. Si omnes homines aeque essent, si non in politia, saltem in ecclesia morigeri, dictoque audientes, non opus esset ulla severiore in republica et convictu Christiano, animadversione. Omnia namque tuta, pacata, et tranquilla essent, quae ad internam societatis fraternae consistutionem attinent. Unde quoque summa in populo Christi animorum consensio, divinam secum rebus in omnibus benedictionem trahens, vigeret, ac conspiceretur. Nunc quia se alii rectius ac melius gerunt, alii citius ac facilius labuntur, nonnulli etiam in delictis haerent, perseverant, et quasi totos se satanae versutissimo mancipantes, consenescunt. Propterea ad flagitia connivendum non est, sed qui in manifestis ac enormibus vitiis erratisque deprehenduntur, puniendi, mulctandi, atque castigandi sunt, partim ut alii exemplis ejusmodi moveantur, partim etiam illi ipsi pudore quodam suae turpitudinis affecti, in viam meliorem, mentemque saniorem redeant, atque •