Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)

II. Könyv 1694 - 1718

70 sionem distribuerunt. Alios siquidem episcopos et pastores, alios seniores, alios diaconos habuerunt, riteque singulis sua praescri­pserunt officia. Ouod quidem si unquam alias, hoc saeculo potis­simum corruptissimo, juxta rectam convenientis Disciplinae nor­mam, fieri par est, utile et aequum. Reste enim a sapiente dictum est, Prov. 10. Via vitae cu­stodienti disciplinam : qui autem increpationem respuit, errat. Porro haec Disciplina Ecclesiastica, in tribus praecipue, ut summam rei paucis complectamur, consistit. I. In Officiis singulorum commemorandis. II. In erroribus et delictis primum privatim, tum etiam pu­blice corripiendis. III. Demum, in exhaeredandis seu excommunicandis iis, qui per poenitentiam seriam nullo se pacto emendare volent. Particula pruna. Jam vero cum nondum satanam rex regum, et Dominus dominantium Jesus Christus ligaverit; sed adhuc furiose poten­­terque in impiis hoc saeculo in maligno posito regnet; atque adeo inter ipsos etiam pios ecclesiae alumnos tyrannice grassetur. Videmus subinde nova in ecclesiis suboriri commenta, et haereses, quae ut pacem publicam aeque ac privatam perturbant, sic virus odii et rancoris in multorum praecordiis ad exercendas pestiferas inimicitias, crescente sensim animi gliscentis contentione nutriunt aluntque. Quamobrem ut paci, et tranquillitati Ecclesiae consulatur, utque singulorum officia exactius declarata, non in ore tantum versentur, aut picta in chartis circumferantur, sed ad usum eccle­siae cum fructu et utilitate haud contemnenda applicentur. Primum omnium aliquot leges in consistorio ecclesiastico retinendae, bre­viter et succincte proponendae sunt. I. Nullus in tota universitate pastorum ac ministrorum novam aliquam, et nondum in ecclesia receptam doctrinam, vel clam, vel palam, spargere, docere, aut insusurrare aliis, absque scitu, voluntateque superintendentis et Consistorii audeto. II. Nemo in Consistorium vel docentium vel auditorum in­greditor, praeter eos, qui judicio et consensu totius Synodi ad id munus sunt delecti. Item, qui disceptationis punctum et cardinem in medium proponet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom