Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
71 III. Quilibet consistorii concivis, nihil se uspiam eorum quae illic agentur, eliminaturum, promulgaturum, aut cuivis foris dicturum, in Collegio promittito. IV. Siquis membrorum ecclesiae discursum de aliquo fidei articulo in consistorio movere velit, priusquam disputationem in medio consistorio ordiatur, aut cum eo superintendens agat, stare, et subscribere se velle judicio censuraeque ecclesiae promittito. Quod si facere recuset, mox silentio alto illi imposito, dimittitor, aut si consistorio visum fuerit, ac ecclesia ipsa, propter insolentiam tantam, amovetor. V. Disputator, quod proferre in medium volet, amice, placide, candide, succincte, omni denique rixandi libidine deposita, proponito. De Officio Superintendentis. Ut in militia dux unus, in aedificando unus est architectus, sic in ecclesia 'administranda unus esse debet, qui reliquae ministrorum turbae praeeat, non quidem tyrannice, aut pro caeca animi libidine, voluntateque impia; sed mansvete, pie, humiliter, et cum summa animi vitaeque totius moderatione. Hunc quidam ex veteribus episcopum, peculiari quadam ratione, non inepte nuncuparunt. Siquidem Pauli tempore nomen istud, ad omnes ingenere, qui verbo et gubernationi ecclesiae praeessent, ut pastores, doctores, presbyteros, promiscue applicabant. Ac primum quidem episcopi officium est, ut sancte, sobrie, et inculpate vivat, juxta praeceptum Pauli: I. Tim. 3. Oportet igitur episcopum, irreprehensum esse, unius uxoris virum, vigilantem, sobrium, compositum, hospitalem, aptum ad docendum etc. Secundum Munus episcopi est, ut in doctrinam, et in mores sibi commissi gregis sedulo invigilet, ac inquirat. Unde Paulus in Actis. Attendite igitur vobis ipsis, et toti gregi, in quo vos Spiritus S. constituit episcopos ad pascendam ecclesiam dei, quam acquisivit proprio sangvine. Quamquam illic nomen Episcopi late et communiter accipiatur. Tertio, cum vita hominum multis implicita molestiis teneatur, nec unus et alter, ad obeundum ubique docendi munus sufficiat, superintendentis est, oportune ac tempestive ministros ordinare, et pro eruditione, donisque divinitus ipsis collatis, in diversa loca vicatim, atque oppidatim legitime collocare, juxta illud apostoli consilium. Tim. /. Hujus rei gratia reliqui te in Creta, ut quae