Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
83 fovet scintillulam, nec plane in reprobrum actus est sensum; emendetur. Hos porro admonitionis, excommunicationis, et disciplinae gradus luculenter ipsémét ostendit, et expressit apud evangélistám salvator: Si vero peccaverit in te frater tuus, abi et argue eum inter te et ipsum solum. Si te audiverit, lucratus es fratrem, tuum. Sin vero te non audiverit, accipe tecum adhuc unum aut duos ut in ore duorum aut trium testium stet omne verbum. Quod si neglexerit audire eos, dic ecclesiae. Quodsi ecclesiam audire neglexerit, sit tibi velut ethnicus, et publicanus. Jam vero hujus excommunicationis typus quidam etiam in1 veteri foedere extat. Arcebat enim lex Mosis leprosos a coetu izraelitarum, arceri igitur et nunc jure possunt, qui lepra errorum in doctrinis, et vitiorum contagio in moribus infecti, non solum non emendantur, sed etiam indurescunt. Huc pertinere videntur loca. I. Tim. 1:20., I. Cor. 5:11., Tit. 3:10., 2. Joh. 5:10., 2. Thess. 3:14., Matth. 18:18. Postremo cum omnia consilia, dicta et facta fidelium Christi dispensatorum ad proximi emolumentum et aedificationem, non autem ad interitum et ruinam, atque exitium vergere debeant, nequaquam par est, aut rationi consonum, ut primores ecclesiae procliviores ad lapsos proscribendos, quam ad conversos in gremium, albumque ecclesiae recipiendos existant. Nam et dominus inventa ove, quae perierat, laetatus est. Et quemadmodum leprosi mundati, ac expiati, jus habebant olim redeundi in castra, vel etiam aedem sacram ingrediendi; sic eos, in quibus solidi poenitentiae seriae fructus conspiciuntur, recipere, et ad convict m communionemque fratrum, ne extorres vivant, admittere, ipsa aequitatis divinae norma recta svadét, et ostendit. Quibus autem verbis, ubi, quo habitu corporis animique, et quando veniam petere de delictis et erratis lapsi atque conversi fratres debeant, ipsa synodus recte ac prudenter suo temp[o]re praescribit, ut hoc pacto omnia pari studio, communique voto, atque deliberationibus, in laudem, decus et gloriam nominis divini sempiternam, proximorumque emolumentum, aequissime atque constantissime, dei praesidio opeque adjuti, perpetuo dirigamus. Arnen. i i A nyomtatott szövegben e szók : „quidam etiam in“ egy kis szeletre vannak nyomtatva és e szeletke hibaigazításként beragasztva. Az 1626. évi szövegben igy: etiam in vetere testamento extat. 6*