Tóth György (szerk.): Az Unitárius Egyház rendszabályai 1626-1850 - Az Unitárius Egyház törvényeinek gyűjteménye 3. (Kolozsvár, 1922)
II. Könyv 1694 - 1718
84 Additamenta. In synodis generalibus disputationes publicae de fidei articulis, secundum theses a praesindentibus exhibitas, semper hebeantur. Sanctae synodo, coenae dominicae celebratio semper praemittatur. Notarius vero Sanctae synodi singulos synodi actus publicis precibus claudet. Collectarum quoque in rationem fratrum egenorum et scholae Tordensis semper ratio habeatur. Votum Ministrorum. Ego supra scriptus N. N. vigore hujus mei scripti promitto testatumque facio me in ecclesiastica functione mea, gregi mihi divinitus commisso, non tantum salutari doctrina, verum etiam vitae sanctimonia pro virili praefuturum, et viam, quae ad aeternam illam animarum salutem ducit, sobrie juste et sancte vivendo praeiturum ; nihil eorum quae ad emolumentum ecclesiae spectant, intermissurum; nullamque laborum molestiam, quantumvis cum propriae valetudinis, fortunarum, imo vitae jactura conjunctam (dummodo coelestis veritatis, quae est cum pietate, incremento, et profectui velificet) subterfugiturum; iisque qui ab ecclesia et deo mihi praepositi sunt, obsequium sine tergiversatione, murmure, aut contumacia, secundum tenorem ecclesiasticae disciplinae, contestaturum, eoque me totum comparaturum, quo cum bona conscientia, fide sincera et dilectione non fucata officio meo defunctus, aliquando dignus judicer, qui audiam vocem iilam domini nostri: Euge serve bone, fidelis fuisti super pauca, constituam te super multa.1 Finis. 1 Ez az eskümlnta az 1654. évi junius hó 21-én Dériben tartott zsinaton volt megállapítva s mint ilyen lett ide felvéve. Lásd a fótanácsl jkv. 1. kötet 52 lapján és Miké canon gyűjteményében a 18. pontban.