Századok – 2007

DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557

1586 NAGY GÁBOR illinc per oppidanos Debrecenienses et alios Varadinum et deinde huc vehendos curabimus. Scripsimus etiam passim ad Saxones, ut ipsi etiam nos iuvent aut pulvere aut salnitro, et ad eos, qui ferrifodinis praesunt, mandata dedimus, ut globos maiores et minores statim faciendos curent, quorum magnus numerus sub Temesvár frustra ab | | istis consumptus fuit. Cuius rei curam maiestas vestra caesarea serenissimo archiduci Maximiliano demandet simulque benig­ne iubeat, ut secum magistros bombardarios et alios fabros et artifices plures adducat et expertos, quia hic pauci tales reperiuntur, plumbum, aes, moschettas, bombardas manuales ac alias res bellicas, quorum omnium magna hic est inopia. Praetorianis peditibus mos fuit dari vestes ex carasia ceruleas et decurio­nibus albas ac rubeas, quas valde urgent. Necesse igitur est, ut serenissimus archidux pannum165 secum adferri curet eius generis et, si alius erit, melioris generis, cedet lucro suae serenitatis, quando hic magno detur precio. Accepimus, dum haec scriberemus, mandátum maiestatis vestrae caesareae ad capitaneos partium Ungariae superiorum, quibus ad omnem occasionem ute­mur, si nobis paruerint. Et utinam hactenus illud habuissemus, quo Varadino prospicere potuissemus. Tractavimus autem166 cum Pancratio Sennieii de assu­menda illius loci praefectura, sed is suum responsum ad adventum suae sere­nitatis distulit. Literas cambii toties iam nobis per dominum collegam nostrum dominum Pezzen asseveratas super167 XL millibus florenis, quibus plurimum indigemus, dignetur maiestas vestra caesarea benigne mittere aut certe paratam pecuniam expedire, sine qua hic nihil fieri potest et sane in pecunia conquirenda in hac pro­vincia non parva est difficultas. Hodie allatum est ab Andrea Barchaii, capitaneo Lugasiensi nobisque signi­ficatum se nostro iussu misisse praeteritis diebus duce Georgio Boghich, qui ex Agria evadens 11 illuc iverat, mille quingentos pedites partim liberos partim sti­pendiarios ad168 arcem Turcicam Cladovam 169 ad Danubium sitam, quae ex anti­quae Severinensis civitatis170 lapidibus extructa esse dicitur, illos civitatem et ar­cem incendisse, begum fuga evasisse, filium eius interfectum cum multis prae­sidiariis Turcis, uxorem cum 40 mulieribus Turcicis captivam factam, naves très magnas, quae subsidio veniebant, incensas et depressas cum iis, qui inerant, om­nibus. Antea quoque Aradienses milites Giulensibus Turcis et Ieneoienses ab iisdem vexilla duo cum aliquot Turcis ceperant, quae vexilla detracta ex lignis per hune tabellarium171 maiestăţi vestrae caesareae misimus. Turcae ad arcem Viden,172 Ungarice Bodon pontem cum castello facere volebant iamque ligna et robora convexerant, quae nostro iussu idem Andréas Barchaii missis equitibus et peditibus Lugasiensibus destruxit et combussit, partim inutilia reddidit. Szuhai kezétől a belső margón: Serenissimus Maximilianus pannum adferat Szuhai kezétől a belső margón: 'Pancratium rogant ut Varadini praefecturam sumat Szuhai kezétől a belső margón: Literae Cambii Szuhai kezétől a külső margón: Cladova arx incensa spolia Ma Kladovo Szerbiában. Ma Turnu Severin Romániában. A külső margón: K Ma Vidin Bulgáriában.

Next

/
Oldalképek
Tartalom