Századok – 2007

DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557

RUDOLF ERDÉLYI BIZTOSAINAK KÉT JELENTÉSE 1598 MÁJUSÁBÓL 1587 Dicunt etiam pro certo Szatergi Memhetpassam,173 qui praeterito anno sub Vacia cum174 nostris pugnavit et hiemem Nandoralbae transegit, esse in mangó periculo amittendae vitae propter amissum Iaurinum, utpote missos esse e Con­stantinopoli, qui eum e medio tollant et iam ab aliquot diebus in publico non esse visum. Princeps, qui discessit, habebat passam Trapezuntinum et duos beghos | captivos, quorum curam domino Bochkaii commiserat, ad quem nunc quidam Graeci venerunt tractaturi de illorum redemptione. Nos tamen animadvertentes nune talia fieri non debere neque huiusmodi suspectos Graecos in provincia versari prohibuimus, ne huc venire ausint ac ne captivi vel hic vel in confiniis usque ad exitum belii aut imminnentem hiemem dimittantur. Habemus etiam intelligentiam cum Dionysio Rhalla, archiepiscopo Bul­gáriáé in Ternovensi civitate175 morante, ad quem literas sécrétas dedimus, ut nos de rebus Turcicis certiores reddat, ad quas brevi responsum expectamus. In Temeswar quoque habemus quendam recens conductum, qui nobis favet, a quo tamen adhuc aliud non habemus, quam quod nondum exercitus Turcicus viae se dederit, nec sciatur, quorsum tendat. Ex quibus omnibus suprascriptis sacratissima maiestas vestra caesarea clementer iudicabit nobis tantam rerum et negociorum molem incubuisse, ob quam in deliberando diffîciliores et in scribendo tardiores, nunc vero etiam prolixiores esse coacti fuerimus. Cui ut maiestas vestra caesarea clementer ignoscat ac de omnibus suprascriptis benignum suum animum nobis significet, humiliter oramus. Quam Deus optimus maximus felicissime et diutissime con­servare dignetur, in cuius gratiam nos et humilia nostra servicia diligenter commendamus. Albae Iuliae, 24. Maii, 1598. Eiusdem sacratissimae maiestatis vestrae caesareae humiles fidelesque servitores Stephanus Szuhaj mp N. Isthvanffîi II. 1598. május 28., Gyulafehérvár Szuhay István és Isthvánffi Miklós biztosok jelentése Rudolf királyhoz176 t Postquam nudius tertius | commun! maiestas vestra sub noctem expe­di | vissêmus f hora sexta hae ad nos allatáé | sunt quas omnes praesent t trans­mittimus. Poterit eas Tiburtius | fideliter interpretări. Ex quibus constabit, quo animo principis Sigis | mundi legatio ad Tartaros instituta fuerit, quid inde respon-173 Szaturdzsi Mehmed pasa majd Várad éz évi sikertelen ostromáért kapja meg a selyemzsinórt. 174 Szuhai kezétől a külső margón: Saturgi Passa in periculo vitae amittendae propter Iau­rinum amissum 175 Szuhai kezétől a belső margón: Cum Archiepiscopo Bulgáriáé intelligentia 176 A címzés a külzeten (fol. 232v): Sacratissimae Romanorum imperatoriae ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. regiae maiestatis etc domino nostro clementissimo. A nem sérült részek központozásán változtattam, a sérült részeken a sorvégeket egy függőleges vonal jelöli.

Next

/
Oldalképek
Tartalom