Századok – 2007

DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557

RUDOLF ERDÉLYI BIZTOSAINAK KÉT JELENTÉSE 1598 MÁJUSÁBÓL 1583 tempore adhuc143 quieta omnia nunciat. Habét a nobis idem dominus Pancratius in mandatis, ut ei de honorario munere decenţi prospiciat, ut eo magis in devotione maiestatis vestrae caesareae conservetur. Is seribit Turcarum principem144 hac aestate non posse personaliter contra145 nos venire idque tam eius quam Valachiae princeps affirmât, tum propter motus in Syria Arabicos captamque urbem Halepum,146 tum propterea, quod populi diuturni belli pertesi militiam detrectent. Eius summum vezirium eunuchum Hazanpassam147 propter occultatas aut diutius suppressas de capto Iaurino literas capite truncatum. Addidit quidam Turca recens a Lugasiensibus captus matrem148 quoque prinçipis Turcarum eandem ob causam triremibus impositam et Rhodum avectam esse, alii autem Scutarum149 deportatam. Quae ex aliis etiam locis ad maeistatém vestram caesaream certius150 perferri non dubitamus. De Bathoreis nunc nihil auditur. Sunt, qui cardinalem in Italiam profectum dicant, sunt, qui res novas moliri asserant sed hactenus incerto auctore. Poloniae regem in Suetiam iter parare certum est. Milites, qui in Moldávia conducti erant, cum intellexissent se trans mare duci, | | omnes esse dilapsos. De151 Iosica cancellario iam maiestas vestra caesarea novit eum a domino collega nostm domino Pezzen sub custodia Zakmarium esse deductum. De eo quid sit statuendum, indiget consideratione. Nam, qui est mos istorum hominum, si eius negocium (quod tamen sine controversia laesae maiestatis erimen concernit) iure revidendum et discutiendum sit, in ambiguo est, an non iure absolvatur et evadat, sunt enim nunc quoque aliquot, inter quos electus huius provinciáé episcopus et Bochkaii, cuius literas152 in specie transmittimus, qui videntur propter necessitudinem Bochkaii et quasdam res a principe eis datas illi favere. Alii verő omnes et regnicolarum praecipui affirmant eum reum maiestatis, eo quod et Bochkaii, cum eum iussu principis cepit, pronunciaverit eum affectati regni suspicione et erimine teneri ideoque eum maiestatis vestrae cesareae captivum esse. Quod et princeps ipse non solum regnicolis ac statibus idipsum medio domino Kornis nunciavit, sed coram nobis saepius repetivit, sicuti dominus Pezzen, qui idipsum audivit, maiestăţi vestrae caesareae dicere poterit. Quod si omnino iuri sit subiieiendus, tum consilio153 horum dominorum consiliariorum non personaliter érit ad asssistendum cogendus, sed tantum (quod et priores huius regionis principes et iste postremus in more habuere) 143 Szuhai kezétől a belső margón: Nova quae de Polonis ac Turcis seribat conducendis 144 III. Mehmed (1595-1603) 145 Szuhai kezétől a belső margón: Sultanum non posse venire 146 Ma Aleppo, Szíriában. 147 Hadim (azaz eunuch) Haszan pasa nagyvezír (1597-1598) bukásának más indoklása: Sz. Simon Éva: Zsidó epizód az „oszmán válság" idején. „Kira"-gyilkosság a szultáni szerájban 1600. április 1-én. Levéltári Szemle 52. (2002: 4. sz.) 40-50., itt 46. jegyz. 148 III. Murád kedvenc felesége, Száfije 149 Ma Shkodra Albániában. 150 Szuhai kezétől a belső margón: De Bathoreis nihil 151 Szuhai kezétől a külső margón: Josica cancellarius 152 A külső margón: G 153 Szuhai kezétől a külső margón: non personaliter sistendus

Next

/
Oldalképek
Tartalom