Századok – 2007

DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557

1584 NAGY GÁBOR eius tota causa per questionem statibus proponenda, quid nimirum154 promeritus sit ille, qui contra regnum et principem technis et fraudibus sécrétas machina­tiones moliri et regnum affectare sit ausus et omnes | | ipsos regnicolas infamare, quod principem ligatum voluissent prodere hostibus. Quo facto putant consiliarii isti neminem ex regnicolis futurum, qui illum non sit condemnaturus. Quod si id maiestăţi vestrae caesareae placeat, ad uberiorem cautelam curandum esset, ut reverendissimus dominus nuncius apostolicus literas illas, quas ad patrem Al­phonsum dederat ac per dominum comitem Sigismundum a Turri apertae in aulamque maiestatis vestrae caesareae missae erant, hue mitteret et simul ipsé­met fide sua recognosceret se hoc a dicto Iosica accepisse suasuque et rogatu ipsius Iosicae eas literas scripsisse, ut ille eo facilius causa caderet. Quia autem litis exi­tus in hac praecipue provincia dubius esse potest, fortassis conducibilius foret illum Zakmarii vel, ubi maiestăţi vestrae caesareae magis piaceret, sub bona et arcta custodia teneri tamdiu, donec negocium aliis facessere desinat, certe illum minime evadere omnino expedit. Qua quidem in re tota maiestas vestra caesarea, quae illum in sua iam habet potestate, cum voluerit, deliberabit. Coniugi illius, ut sacratissima maiestas vestra caesarea mandat, nulla a nobis facta est iniuria, hoc tantum fecimus, quod, cum princeps, qui discessit, certam divisionem bonorum Iosicae tam mobilium, quam stabilium fecisset (cui nos reluctari cum non posse­mus, tamen non consensimus) praesente adhuc domino Pezzen, tempore statu­tionis nomine fisci maiestatis vestrae caesareae contradiximus idque suasu etiam consiliariorum horum. Nam et divisio maie est facta, postquam criminis laesae maiestatis rei omnia amittunt, et testamentum a Iosica audimus nunc recens factum,155 dum iam esset captus, cum tamen ita illud confîrmatum sit, ac si ante annum cum dimidio conditum esset, quae fraus fisco preiudicare non débet. | Intelleximus etiam multas literas relictas a priori cancellario devenisse in manus Bochkaii et istius moderni cancellarii atque eas ab ipso principis sigillo obsignatas. Imo etiam literas resignationis principis et cessionis correctas156 et per me epis­copum Vaciensem nobis duobus absentibus vi quodammodo a principe extortas post suum a principe reditum, quem ad fines Transsilvaniae comitatus erat, ob­signavit et sigillum in hodiernum usque diem retinet contra omnem consuetu­dinem et nostram admonitionem. Celare sane maiestatem vestram caesaream nec possumus neque audemus propter incumbens nobis officium multa illum nobis facessisse impedimenta et praecipua puncta e literis cessionis omisisse idque suo suasu factum coram nobis aperte fateri ausum. Quae tamen ego Vaciensis absente utroque collega meo curavi corrigenda uno excepto, ut scilicet sacrorum ordinum suscipiendorum mentio nulla fîeret, ad quod induci princeps Napradii suasu nequivit. Cui rei sic videtur obviandum, ut suae sanctităţi157 insinuetur eum omnino cogendum esse ad suscipiendos etiam maiores ordines, ne alioquin iste habeat occasionem regrediendi ad statum secularem et maiora postmodum hinc émergeant et ne rursus ad hanc provinciám adspirare possit. Et hoc pacto 154 Szuhai kezétől a külső margón: quo modo condemnandus 155 Szuhai kezétől a belső margón: testamentum in carcere factum 156 Szuhai kezétől a külső margón: Cancellarius modernus 157 VIII. Kelemen (1591-1605)

Next

/
Oldalképek
Tartalom