Századok – 2007
DOKUMENTUMOK - Nagy Gábor: Miksa főhercegre várva. Rudolf erdélyi biztosainak két jelentése 1598 májusából VI/1557
1582 NAGY GÁBOR precipue mentem et voluntatem sacratissimae maiestatis vestrae caesareae quamprium expectamus. Accedit, quod in literis palatini Kioviensis supradicti Ruthenicis (quarum interpretationem Ungaricam praesentibus adiunctam maiestas vestra caesarea accipiet,139 nam ipsas literas Michael vaivoda sibi remitti postulavit) nihil fere tale apparet, in quo certum fundamentum iaceretur, praesertim cum illum iam senem et magni nominis virum contra Polonos et pátriám suam apertum se hostem declarare velle vix credibile sit. Putant autem işti domini consiliarii Transsilvanici Michaelem vaivodam dicto audientem futurum et sacratissimae caesareae maiestatis vestrae voluntati obtemperaturum, si serio id et expresse iubeatür, postquam videt se ad Turcas,140 quos iampridem multis módis gravissime offendit, inclinare non posse, apud quos nulla sit veniae spes, et persuadeatur a tergo nullum hostem futurum et potius admoneatur ad alia contra Turcas agenda adveniente praesertim serenissimo principe Maximiliano. Quod ad Moldavum attinet, is etiam maiestăţi vestrae caesareae obsequium potius suum, quam141 aliud aliquid misso internuncio ad dominum Pancratium Sennieii (quem una cum domino Kornisio hactenus fidum et devotum maiestăţi vestrae cesareae habuimus et, ut speramus, habebimus) offert, qui etiam missurus est maiestăţi vestrae caesareae literas de iis omnibus, quas, simulac acceperimus, ad sacratissimam maiestatem vestram caesaream mittemus. Quo in animo ab eodem domino Pancratio nostro suasu et consilio multis verbis et argumentis confirmatus est. Nam142 per eundem boierum internuncium ei nunciavit longe consultius sibi fore, si in maiestate vestra caesarea, quam in Polonis spem suam collocaret, apud quos, etiamsi aliquid de novo institui et provincia ipsius hue adiici deberet, quam imbecillis sit Moldavorum principum condicio, facile ex anteactis Tomsae, Ivoniae vaivodae, Patkovae et aliorum exemplis constare, de quibus reges Poloniae instante Turcarum imperatore ac inspectantibus ipsius chausiis supplicium capitis sumpserunt conversis in praedam eorum thesauris neque inposterum aliud facile ausuros Polonos a Turcarum principe prorsus dependentes. Contra extare maiestatis vestrae caesareae erga Petrum vaivodam, cognomento Claudum recens et clarum clementiae argumentum, qui per dicionem maiestatis vestrae caesareae nullo impediente cum uxore, liberis ac omni gaza iter faciens eo, quo voluit, perrexit et libere ac secure vixit, iamque et Transsilvaniam simili pietate et mansuetudine | | maiestatis vestrae caesareae ac totius augustissimae familiae suae adductam dicioni maiestatis vestrae caesareae accessisse. Adeo, ut boierius ille in admirationem raptus iureiurando se obstrinxerit haec illi narraturum eumque hisce consiliis obtemperaturum ac brevi superinde literas ad maiestatem vestram caesaream missurum. Eiusdem Moldavi sécretarius e Sclavonia oriundus nobisque aliqua ex parte notus tam de Polonis, quam Turcis si quid habet, solet ipsum dominum Pancratium et nos monere, hoc tamen A belső margón: F Szuhai kezétől a belső margón: Valachus obediens futurus Szuhai kezétől a külső margón: Moldavus se offert Szuhai kezétől a külső margón: Pancratius animat Moldavum