Századok – 1999

Közlemények - Molnár Péter: A Magyarországi kormányzat mint a regimen mixtum példája I/113

A MAGYARORSZÁGI KORMÁNYZAT AZ 1290-ES ÉVEK ELEJÉN 123 scilicet timor et error. In ballotis igitur timori praecavetur per sortem: quia nescitur, quis consenserit in propositum vei in oppositum. Errori vero praecavetur per artem: quia nihilominus liberum est unicuique consulere, quod utilius videatur. Sed quia nobiles pro majori parte aspirant magis ad potentiam et excellentiam suam et suorum, quam ad bonum commune, propter hoc civitates, meliori regimine utentes, raro con­sueverunt nobiles eligere vei admittere ad Consulatus et regimina: sed de popularibus eligunt bonos viros secundum virtutem et amorem, quo se habent multi de talibus ad bonum commune. Ex Democratia autem et Olicratia est illud regimen, in quo principantur (aliqui) aut secundum generis nobilitatem vei potentiam vei divitias, et in aliquibus magnis vei novis statuendis vei faciendis requiritur consensus populi, vei majoris partis: quod regimen quam in pluribus Teutoniae civitatibus et provinciis est in usu. [23. o.] Hae autem sunt politiae compositae seu permixtae ex duabus secundum possibilitatem permixtionis quatuor simplicium53 politiarum. Tractatus I., cap. VIII.: De speciebus politiarum compositarum ex tribus simplici­bus politiis Politiarum vero ex tribus simplicibus politiis [compositarum] quatuor sunt spe­cies. Aut enim componuntur ex regno et Aristocratia et Democratia, aut ex regno et Democratia et Olicratia, aut ex regno, Aristocratia et Olicratia, aut ex Aristocratia et Democratia et Olicratia. Et sicut in praedictis superius politiis compositis sunt in unaquaque politia quasi duo ordines principantium seu regentium: ita quoque in istis sunt quasi très ordines. Ex regno igitur et Aristocratia et Olicratia composite est illa politia, seu illud regimen, in quo principatur et regit unus secundum rationem, et alii simul secundum generis nobilitatem vei potentiam vei divitias, quale regimen jam quasi communiter in multis regnis et ductibus et provinciis et civitatibus, maxime in principatu Ale­manniae (obtinet). Ex regno vero et Aristocratia et Democratia est illud regimen, in quo principatur unus secundum rationem, et alii sub eo consules et rectores similiter secundum vir­tutem, et nihilominus de magnis et novis expectatur consensus majoris partis populi, et nobiles et potentes et divites non attendunt, nisi inquantum constiterit de virtute eorum et amore ad bonum commune, quale regimen dicitur aliquando fuisse in regno Hungáriáé, ubi rex solus regebat, singula secundum rationem et dignitates et honores per Regem distribuebantur, non secundum nobili­tatem generis, [24. o.] sed secundum virtutem, qua se habebat unusquisque ad bonum regni: et in magnis et novis, beneplacitum majoris partis totius populi expectabatur. Ex regno quoque et Democratia et Olicratia consistit illud regimen, in quo principatur unus secundum rationem, et aliqui sub eo sunt consules, et rectores pszeudo-arisztotelészi Rhetorica ad Alexandrum latin fordításában. VÖ. Grabmann, M., Eine latei­nische Übersetzung der pseudo-aristotelischen Rhetorica ad Alexandrum aus dem 13. Jahrhundert. „Sitzungsberichte der Bayerischen Akademie der Wissenschaften. Philosophische-historische Abtei­lung" Jahrgang 1931-32. Heft 4 (München, 1932), 26-81. 53 A kiadásban: compositarum.

Next

/
Oldalképek
Tartalom