Századok – 1999
Közlemények - Molnár Péter: A Magyarországi kormányzat mint a regimen mixtum példája I/113
124 MOLNÁR PÉTER secundum potentiam et nobilitatem et divitias, et in magnis et in novis consensus majoris partis populi expectatur, quale regimen dicitur esse inter Sclavos in majori parte ducatuum et principatuum ipsorum. Ex Aristocratia autem et Democratia et Olicratia componitur illud regimen, in quo primi et praecipui rectores eliguntur secundum virtutem, et sub illis regunt et dominantur aliqui secundum potentiam et nobilitatem vel divitias, et in magnis et novis consensus majoris partis populi expectatur, sicut in aliquibus civitatibus Italiae, minus bono regimine utentibus invenitur, quae propter hoc etiam saepe multis discordis periclitatae sunt, et aliquae penitus sunt destructae. Nam rectores primi et praecipui, qui sunt boni, quamvis intendant bonum commune, tarnen potentes et divites, qui subministrant eisdem in parte regiminis, semper nituntur partem populi ad se et suos amicos retrahere, et sic fiunt partes et seditiones in civitatibus.