Századok – 1995
Tanulmányok - Makkay János: Decebál kincsei V/967
DECEBÁL KINCSEI 1007 Darii thesauris (Dariusne, vel Decebalus, vei quispiam alius fuerit? Darii diuitiae in prouerbio sunt) amplas aquisiuisse opes; sed locum ilium, licet diligenter post primam fortunam iterato quaesiuerit, nec illum, neque haeredes vnquam reperire potuisse. Lazius,Wolfgangus, Viennens. Austriacus, Medicus, et Rom. Regis Historicus [1504-1565]: Commentariorvm Reipubl. Romanae illius, in exteris prouincijs, bello acquisitis, constitutae, libri duodecim: ... Basileae, per Ioannem Oporinum, 1551. Liber Duodecimus, cap. VI, p. 1073 sqq: De Paganis et villis Romanis, Romanoque in vulgo idiomate. p. 1093: „Regios uerè thesauros, quos Decebalus subter uada Sargetiae amnis haud procul à regia occultauerat, inuenit. Fluuium fortè Rex captivorum dumtaxat manibus & opera de proprio cursu auerterat, atque eíTossis subinde uadis, is specu magnam uim auri & argenti occuluit, preciosissima quaeque, & eos liquores qui recondi & seruari poterant, eódem congerens. Quibus confectis, ne quisquam quş gessisset proloqui posset, omnes qui facti conscij erant occidi iussit. At Biculus captiuus, cui res cognita erat, abditos thesauros indicauit, haec ille. p. 1094: Caeterùm inuenisse partem thesauri Dacici, indicat illa inscripţio quae isthic reperta est talis: IOVI INVENTORI DITI PATRI TERRAE MATRI DETECTIS DACIAE THESAVRIS CAESAR NERVA TRAIANVS AVG. SAC. P. Huius thesauri reliquum ante annos circiter octo, in eodem fluuio Sargetia, quem Valachi Istrigij appellant, inuentum est hoc euentu. Nauigabant ex Marisio per ostium Valachi piscatores in Istrigam, & cum fortè ad truncum arboris cimbas admouissent, conspicati sub aqua aliquid quod ualde splenderet: cum illud efferre fuissent aggressi, magnam uim aureorum extulerunt. Qua re alacriores efTecti, fundum diligentius rimati, peruenerunt postremo ad aeclificium quoddam paruum sub undis, instar loculi: cuius fornicem, quia arbor enata, uetustate decidens, ad ruinam tracto aedificio aperuerat, omni diligentia perscrutati, ingentem uim nummorum aureorum (qui magna ex parte Lysimachi Thraciae regis Graecam inscriptionem ostendebant) milia (ut ex fide dignis audiuimus) plus quam quadiingenta, & massas insuper auri sectiones grauis ponderis. Quibus domum delatis, atque inter se diuisis, cum Albam Iuliam ingressi, aurificibus osten dissent [ostendissent] nummos, & valorem sciscitarentur, res palam facta, Georgium Monaehum, qui tum pupilii regij nomine Transyluaniae praesidebat, exciuit, ut rei inquisitionem faceret. Fecit ille quidem, & multa adhuc milia uel inuentoribus ademerat, uel de nouo in aedificio memorato inuenerat. Caeterum certiores antè facti, qui antesignani huius reperti erant, cum aliquot oneratis plaustris inMoldauiam procul aufugerunt. Et hactenus de inuentione Dacici thesauri." Lazius, Wolfgangus: Reipublicae Romanae in exteris provinciis, bello acquisitis, constitutae, commentarium libri duodecim, ... Francofurti ad Moenum, 1598. p. 927 [az én kiemelésem]: „Huius thesauri reliquum ante annos circiter octo, in eodem iluvio Sargetia, quem Walachi Istrigam appellant, inventum est hoc eventu.... ingentem vim numorum aureorum (qui magna ex parte Lysimachi Thraciae regis Grçcam inscriptionem ostendebant) milia (ut ex fide dignis audivimus) plus quam, quadringenta, et massas insuper auri sectiones gravis ponderis."