Századok – 1901

Értekezések - KARÁCSONYI JÁNOS: Hol bővítették ki a Hartvik-legendát először és másodszor? 991

HOL BŐVÍTETTÉK ICI A HARTVIK-LEGENDÁT ? 1003 sancte Cecilie presbiteros cardinales, tunc legatos Apostolice Sedis cum assensu et voluntate predict! regis Geyze et filiorum suorum pie recordationis S.2) et Β. 3) regum facte fuisse noscuntur. Déci­mas etiam. quas a quadraginta retro annis prescripta ecclesia inconcusse possedisse dinoscitur, vobis et eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus. Ulud autem auctoritate apostolica statui­mus, ut nemini liceat prepositum vel canonicos eiusdem ecclesie suspendere. interdicere vel excommunicare, nisi romano pontifici vel legato ab eius latere destinato, nec fas4) sit cuilibet archi­episcopo vel episcopo in predicta ecclesia solempnes5 ) missas celebrare. nisi a rege vel preposito eiusdem loci propter hoc fuerit invitatus, aut vos ad speciales synodos convocare. Crisma vero. oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum. ordinatio­nes clericorum. qui ad sacros ordines fuerint promovendi. a quovis recipiatis episcopo, siquideni catholicus6) fuerit et gratiam atque communionem Apostolice Sedis habuerit, qui nostra 7) vobis au­ctoritate, quod postulatis, indulgeat. His autem libertatibus vos et successores vestros ita in perpetuum uti decernimus, sicut eadem ecclesia eis usque ad tempóra regis Geyze noscitur usa fuisse. Vobis quoque et vestris successoribus de dementia Apostolice Sedis duximus indulgendum, ut cum generale interdictum fuerit. liceat vobis. clausis ianuis. exclusis exconimuuicatis et non pulsatis campanis. suppressa voce divina officia celebrare. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat ecclesiam vestram temere perturbare. aut possessiones auferre vel ablatas retinere. minuere. seu quibuslibet vexationibus fatigare. sed 8 ) omnia illibata et intégra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis pro futuro. salva Sedis Apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesia­stica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra earn temere venire temptaverit. secundo tertiove commonita, nisi presumptionem suamM) congrua satisfactione correxerit. pote­state honorisque sui careat dignitate, reamque divino iudicio exi­stere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris Jesu Christi aliéna fiat. ') Manfréd 1 173 — 76 közt volt tituii sancte Cecilie cardinalis. (U. o.) s) Stephanus (III. István). V. Márton bullájában hibásan : Emericus (Imre) áll. (U. o.) :! > Bela = III. Béla. ') A kéziratban : phas. 5i A kéziratban: sollempnes. A kéziratban hibásan : kathedratus. 7 ) Hibásan : nostro. s) A kéziratban : set. ') A kéziratban hibásan : presumptionis sua.

Next

/
Oldalképek
Tartalom