Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)

Lista documentelor - 68

Omitto alias, sed tantum in genere insinuo, quod propter multitudinem sa/cerdotum saepe et furta salis comittant<ur> per ipsos sacerdotes, ob quae cum maximo scandalo / accatholicor<um> et desolatione fidelium saepe comprehenduntur, incarcerant<ur> et verberibus af/ficiuntur ad patibulationem latius Ecclesiae, quod mihi palam in congregatione obiectum est, cum / dicto: ne pro tam nequam et perversis hominibus me interponerem, utpote indignis com<m>isera/tione. Praeter facta, ex quo sacerdotes cum Populo in Pagis compotarent seque ingur/gitarent, frequentissimae inter ipsos rixae ad invicem, percussiones et scandalosae contentiones / intercedunt, atque ideo in tantum de his despiciuntur et condemnantur, ut non illa / pridem mihi ad oculos rustici in certo pagi dixerint se debere omni mense concutere / suum sacerdotem, alias, nisi hoc facerent, pacem non haberent; haec autem omnia non ali/unde proveniunt quam ex superflua multitudine sacerdotum non habentium / propter multitudinem unde subsistant pro suo statu, sed cogant<ur> unus alteri panem / praeripere et modis illicitis sibi de necessariis providere. Contuli haec omnia cum pie d<e>f<unc>to / Vicario, cum autem nulla subsecula vel em<m>endatio necessarium duxi Ill<ustrissi>mae D<omi>na<ti>o<n>i perscri/bere, in eum finem, ut Ill<ustrissi>ma D<omi>na<ti>o Vestra mihi perscribere dignet<ur>, quid cum his // agendum et quibus viis, ac modis excessus hi corrigendi, mentem et voluntatem suam declarare. Si / fors non innotuisset, significo Parochum in Tribucsan nomine Ignatium et huius decessisse, / a quo pago siquidem Fehérpatak n<on> procul distaret, usque dum Ill<ustrissi>ma D<omi>na<ti>o Vestra de / Parocho provideat Tribucsanensibus, comisi interea curam ovium loci illius Parocho Fe/hérpatakiensi nomine Philippo. Mortuus est et Archi-Diaconus adm<odum> R<evere>ndus D<omi>nus / Sztojka, de cuius obitu credo iam constabit, in locum illius recomcm.endat se D<omi>nus Ioannes Theo/dorovics Archipresbyter Districtus Szigethiensis, vir hic, in quantum inter hoc breve / tempus experiri potui, videtur mihi esse aptus pro hoc munere, utpote vir sobrius et ob/servans status et muniorum horum sacerdotalium, si et Ill<ustrissi>mae Dominationi Vestrae / idoneus videbitur, quem, ut magis experiri possit, ipsémét se praesentabit. In reliquo / constantem incolumitatem precando me et totam residendam in ultroneos favores / et gratiis recom<m>endo incessanterq<ue> p<er>severo // Illustrissimae, ac Reverendissimae D<omi>na<ti>onis Vestrae // Humillimus in Ch<ris>to servus et Capellanus / P<ater> Ioseph a S<zent> Elisabeth e Scholis Piis / Superior, Parochus et Vice-Archidi/aconus / m<anu> p<ropria> // Szigethi <undeci>ma Martii / <1>744. // P<ost> S<criptum> Praepositus Provincialis noster actu hic existens / Capellanalia sua obsequia defert. // [In dorso, superius, in margine dextro ab alia manu recentius scriptum:] 151

Next

/
Oldalképek
Tartalom