Marta, Liviu - Gindele, Robert: Tezaure dacice din Transcarpatia (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 68
Accatholicor<um> Praedicantium, qui omnes / et concioni Hungarice et caeremoniis requiem interfuere usque ad finem, eundem sepeliri. / In cuius sepulturam et aliis occasione obitus asservationis corporis, ac in funere requietis, quae/nam factae sint expensae ex specificatione Domini Secretarii intelliget Ill<ustrissi>ma D<omi>na<ti>o Vestra; / curam Venerabilis Cleri sui, quam mihi gratiose com<m>ittere dignetur, ad ulteriorem suam dispositio/nem, quamquam plurimis curis, solicitudinibus et laboribus obrutus essem, accepto tamen, utpote / Deo opus acceptissimum, unice amore populi, ac cleri huius, atque ob peculiarem erga Ill<ustrissi>mam D<omi>na<tion>em / Vestram respectum et observantiam. Quam, ut maiori cum fructu animarum et honoris DEI augmen/to exercere possim, oro Ill<ustrissi>mam D<omi>na<ti>o<n>em V<est>ram dignet<ur> id toti suo Clero Maramorosiensi in/tricare. Et quia graviores intervenissnt casus, et primus quidem cum iudice Krucsfal/vensi, qui repudiata sua prima adhuc vivente uxore cum alia copulatus est et actu siul cohabitant, / cum quibus dispensasse dicit<ur> D<omi>nus Archi-Diaconus Rhednik, cuius actiones et alia describere longum / et inutile foret, cum aliunde melius constet de<ni>q<ue> Ill<ustrissi>mae, ac R<evere>ndissimae D<omi>na<ti>o<n>i Vestrae. / Secundus casus est cum uno altero sacerdote (qui non bigami tantum, sed pleni trigami esse ferunt<ur>), / de quo spargit<ur>, quod defunctae uxoris suae uterini fratris aeque defuncti uxorem duxisset / et, licet a pie defuncto D<omi>no Vicario ob hoc factum suspensus fuisset ab exercitio ordinum, uxo/rem tamen in praesens non dimisit. Tertius casus est, quod, uti com<m>unis refert rumor, / plusquam centum iuvenes in Moldáviám direxerint pro ordinibus suscipiendis, et quidem prout sup/pono et mihi persuadeo, absque insinuatione et facultate Ill<ustrissi>mae Dominationis Vestrae // vile rudes et ignari non aedificationi, sed scandalo futuri, si ordines cosecuti fuerint et exinde accidit, quod / Inclytus hic Comitatus Maramorosiensis Diploma Regium quamquam promulgatum ad meam aductionem / et importunam instantiam, difficultet in effectum deducere, videlicet propter magnam copiam et non / necessariam Cleri huius multitudinem accesit tamen ad id, ut praesentati fuissent per d<e>f<unc>tum D<ominum> / Vicarium ap<p>robati per ipsum sacerdotes, sed ex illis duo in maiori, unus in minori pago constitue/rentur et im<m>unitarentur, tanqu<a>m per venera<ti>onem aprobaţi et legitimaţi, sed haec praesentatio us/que ad hodiernam diem intermissa. De reliquis vero superfluis, innanibus, ac inaeptis statuit In/clytus Comitatus, ut cum illi pares essent caeteris rusticis et omnes rusticos labores, quaestus, functiones, re/frigerationes, ac alia similia exercerent absque omni cura animar<um> atque unice im<m>unitatis et exem/ptionis causa ordinari curaverat, illi, uti alii ipsis pares contribuerent, ne onus ipsor<um> alii ferre cogant<ur>, / cum maximo aggravio et detrimento publici. Quartus casus est reperiri hic ali/quas de populo com<m>uni, qui absque omni insinuatione et dispensatione consanguineas in uxo/res duxerunt. 150