Horvat, Irina Liuba: Icoane din colecţia Muzeului Judeţean Satu Mare (Satu Mare, 2014)
Lista documentelor - 72
rem carnalem unquam habuisse, sed haec ad/didit secundo, quod Spanus inpraegnantis pater filio suo inpraegnatori / 6 florenos pro alendo spurio promiserit, factam hanc promissionem au/diente Timotheo Korcsmaros incola Erdőszadiensi Valacho. Hinc // Secundo. Idem hic Timotheus Korcsmaros ad benevolum examen acceptus super pro/missa 6 flor<enorum> pecunia fassus est id solum ex aliis audivisse incertis; addit / tamen haec se pro certo scire, nimirum dictam Eudochiam ante tres circiter annos cum / quartirisantibus militibus s<a>epius familoariter versatam, imo se per Germanos pro/pter eandem et verberatum Eudociamque p<ro>pter hanc suam cum militibus conver/sationem pago pulsam. Addit <secun>do, quod certus incola Monostoriensis loannes / Vanka viduus dictam Eudociam, ni Erdő-Szadensis Parochus copullare renuisset, / uxorem duxisset, cum eaque etiam ad p<o>ss<essio>nem Pap-Biko observatus fuit, quasi / profugisse fuisseque eundem cum Eudocia Karolyini in negotio messorio causa ha/bendae pecuniae, item quod idem Vanka viduus eidem Eudociae cothurnos, cingulu<m>, / albas vestes et amicularia emerit, qui tamen Vanka exam<ina>tus haec omnia, prout et rem se / habuisse cum dicta Eudocia absolute negavit, prout et credibile est, cum nimium seni/lis, ac miserae aetatis homo sit. Hinc: Tertio. Rursus Eudocia examinata de praemissis vestibus, utrum a loanne Vanka curatae fui/sent, ab eodem curatas negavit et unde ipsamet sibi procuraverit hunc fundum assigna/vit, <pri>mo: quod quidam incola Monostoriensis Pantelemonus Erdelyan ad p<o>ss<essio>nem Pal/falva pro Dominalib<us> laborib<us> conduxerit 6 Marianis et illis sibi cothurnos p<ro>cura/vit; <secun>do: quod dati sunt sibi 7 Mariani a certo D<omi>no losepho Benkő N<agy> Banyensi cive / et Provisore pro 100 ulnis telae textae, quibus cingulum sibi procuravit. Vestes / vero albas ipsamet sivi nevit et texuit. Post haec: Quarto. Examinata est impraegnantis iuvenis mater, utrum revera, ut retulit Eudocia in/praegnata virgo, vidisset eam cum filio penes domum infra fenestram dictis binis vicib<us> / cubasse, quae absolute negavit et cum serius stringeretur, quasi ad iuramentum atra/henda, fassa est anno elapso consimili tempore dictam Eudociam tempore vespertino / filium suum impraegnantem circa pecora eotum versantem accessisse, cuius accessum, / cum filius minor natu observasset, prorupit interogando, quid hic faceret tempore / suspecto, quae cum sibi respondisset se ab educilatore, apud quem manebat, pro exigendo de/bito missam bene verberavit et propulit; <secun>do fassa est eadem impraegnatis mater, quod / ipsam dictam Eudochiam in suo stabulo post futurum Pascha duo anni futuri pe/nes suum filium impraegnantem cubasse et usque dum curavisset ad maritum suum / rem notitiae datura, adusque Eudocia profugit. Negavit tamen fuisse Eudociae / aliquid promissum pro alendo spurio per suum maritum, prout et hic exami/natus de eadem promissione eandem a se factam negavit. Ultimo. Examinatus est Lupuly Spani Eliae filius inpraegnans, an verum fuisset se per/ matrem suam binis vicibus, ut Eudocia retulit, penes paternam domum cum / Eudocia cubantem deprehensum, aut in stabulo, prout mater fassa est, qui absolute / negavit, addidit tamen potuisse accidisse in ebrietate; imo fassus est, quod quadam / occasione ebrius in stabulo dormiens, dein experectus dictam Eudociam penes / se cubantem invenisse, in his tamen nimis vacilanter et instabiliter cunctan/terque respondit, nec id negavit, quod aliquando post ipsam non ambulasset, sed / in ebrietate. Praemisso proinde taliter examine collataque fassione iuvenis impraegnantis eiusque m<a>tris / cum dictis accussatoriis inpraegnatae Eudociae; collato item primo illo relati / per Eudociam congressus carnalis tempore cum tempore partus manifestu<m> / evenit / Eudociam <deci>ma mense parturivisse, proinde Eudociam infalibiliter / per saepe 361