Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)

Etnie şi confesiune

174 Ana Dum i trän ministrorum vitae dissolutae corrigendi, doctrina, pietate, et morum integritate munus ecclesiasticum administrandi, personas habiles assumendi, minus vero torrens151 * rejiciendi et alia quaecunque ad suam pertinent vocationem juxta morem et consuetudinem, quae tamen divinae doctrinae contraria ne sint, administrandi, et suis legitimis proventibus, ac reditibus fovendi, iis nimirum, quibus aly Ecclesiarum Graecorum, Rascianorum et Valachorum Superintendentes praedecessores antiquitus introductis usi sunt. A singulis item pastoribus seu sacerdotibus ac senioribus seu protopopis Ecclesiarum Valachalium, seu Graecorum in praeallegatis comitatibus, districtibus et sedibus siculicalibus et saxonicalibus census annuatim pendi solitos exigendi potestatem, prout damus, conferimus et confirmamus praesentium per vigorem. Quocirca vobis fidelibus nostris, illustribus, spectabilibus, magnificis, generosis, egregiis et nobilibus, comitibus, vice comitibus, judicibus nobilium, item capitaneis, vice capitaneis, judicibus regys. praefectis, provisoribus et castellanis, nec non prudentibus et circumspectis magistris civium, primariis et regys ac sedium judicibus quorumcunque comitatuum sediumque siculicalium et saxonicalium jam antea nominatorum, modernis videlicet et futuris quoque pro tempore constituendis vel vices eorum gerentibus, cunctis etiam [aliis] quorum videlicet interest seu intererit, tam ecclesiasticis quam secularibus praesentium notitiam habituris, harum serie firmiter committimus et mandamus, quatenus praefatum Savam Brankovit et Corenith dictarum Ecclesiarum Graecorum, Rascianorum et Valachorum in praespecificatis comitatibus, districtibus, sedibus siculicalibus et saxonicalibus existentium superintendentem sive episcopum agnoscere atque eundem admittere, omnibus in locis libere versandi, ire et redire permittere, imo etiam officiis et subsidiis eidem adesse debentis et teneamini, ut Ecclesiis suis invigilet publice, eas visitet, curet, et moderetur, in suoque officio legitime procedat, scandala corrigat et excedentes quoscunque tam pastores et seniores, quam seculares digna poena afficiat, in ordinem redigat, atque ea, quae ad censuram ejus attinebunt, iure mediante puniat ac legitimos proventus suos percipiat, ut impensas pro libris lingva Ecclesiarum quibus praeest, vernacula excudendis, scholis sustentandis ac honorario nostro ab antiqua consuetudine Principibus Transilvaniae tribui solito sufficientes habere possit, eos nimirum, quibus Ecclesiarum Graecorum, Rascianorum et Valachorum Superintendentes sive Episcopi antiquitus introducti usi sunt, a singulis pastoribus ac sacerdotibus et senioribus seu protopopis Ecclesiarum praemissarum, in antedictis, et nominatim specificatis comitatibus, districtibus ac sedibus siculicalibus et saxonicalibus exigere, et prosequi percipere valeat, atque possit. Jn cujus rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras, pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas et communitas memorato Savae Brankovit et Corenith clementer (conditionibus sub praemissis) dandas duximus et concedendas. Datum in castris nostris ad possessionem Mikola die vigesima tertia mensis Aprilis, Anno Domini millesimo sexcentesimo sexagesimo secundo. XIV. 1669 februarie 20, Alba lulia. La solicitarea superintendentului Kovásznál Péter, capitlul din Alba Iulia eliberează o copie după documentul privilegiat din 15 ianuarie 1608, emis de principele Sigismund Rákóczi pentru preotul român calvin Mihail din Voievodeni-Bihor, şi după diploma de confirmare în funcţie a mitropolitului Simion Ştefan, datată 10 octombrie I643'S2, ale cărei 15 condiţii reprezentând programul reformator sunt completate acum cu încă patru, referitoare la necesitatea deschiderii unor şcoli româneşti, la reluarea activităţii tipografice, interzicerea folosirii în biserică a limbii slavone şi supunerea episcopului român şi a sinodului său faţă de superintendentul maghiar şi sinodul acestuia. Ediţii: Petrus Bod, Brevis Valachorum Transylvaniam incolentium historia, in addenda la Ana Dumitran. Gúdor Botond, Nicolae Dănilă, Relaţii interconfesionale romăno­­maghiare în Transilvania (mijlocul secolului XVI - primele decenii ale secolului XVIII), Alba Iulia, 2000, p. 344-352 (după original sau o altă copie ce cuprindea textul integral al documentelor). 151 La Bunea: minime vero idoneas. M52 Anexa 11.

Next

/
Oldalképek
Tartalom