Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2001-2002 (5-6. évfolyam, 1-2. szám)

Etnie şi confesiune

Aspecte ale politicii confesionale a Principatului calvin faţă de români 175 Reproducere: după ciorna sau copia contemporană păstrată la Arhivele Naţionale Maghiare, Gyulafehérvári káptalan, Centuria, littera K 7153. Nos Michael Apafi, Dei Gratia Princeps Transilvaniae. Partium Regni Hungáriáé Dominus et Siculorum Comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium [significantes] quibus expedit universis. Quod pro parte et in persona Reverendi ac Clarissimi Petri Kovasznai, Ecclesiarum Orthodoxarum per Transilvaniam Superattendentis, exhibitae sunt nobis et praesentatae literae quaedam Nobilium Requisitorum literarum et literalium instrumentorum in Sacristia sive Conservatorio Capituli Albensis Transilvaniae repositarum et locatarum, ac quarumlibet aliarum judiciariarum Deliberationum legitimorumque nostrorum mandatorum Executorum in forma libelli sub sigillo Capitulari authentico comunitae et roboratae, continentes intra se alias quasdam binas literas Illustrissimorum quondam Sigismundi Rakod Annuentionales, de et super professione Religionis Orthodoxae inter Valachos, et Electione Episcoporum. Alteras Georgii Rakoci Senioris, alias regni hujus nostri Transilvaniae piae memoriae Principum, praedecessorum videlicet [nostrorum], super conditionibus Episcopatus Valachicalis, per eundem Principem concessis. Supplicans nobis item Petrus Kovasznai humilime ut nos easdem literas, omniaque et singula in eisdem contenta, ratas, gratas et accepta habentes praesentibus literis nostris inseri et inscribi facientes, nostrum illis consensum pariter et assensum praebere dignaremur benevolum. Primarum itaque literarum tenor sequitur hoc modo. Nos Sigismundus Rákotzi etc. Memoriae etc. Quod ad receptarum in ditione nostra Transilvanica religionum liberam cuivis profitendi apud eos. a quibus recipiuntur, inde ab initio data concessa sitque facultas, Reverendus vero Michael Concionator Ecclesiae possessionis Valachichalis Vajda falva nuncupatae, non ita pridem errori Graecorum sive Schismaticorum renunciasset, [orthodoxaeque Religioni] sponte et libere se addixisset, ne incerto tramite idem vitam suam et ordinem ageret, ex illa pietate et affectione nostra Principali, qua erga Ecclesiasticum tangimur ordinem eidem Michaeli Concionatori et etiam reliquis orthodoxae religionis Pastoribus Valachis, tum hactenus renatis, quam etiam in posterum renascendis benigne in perpetuum annuentes, et concedentes duximus, ut ipse a modo inposterum successivis semper temporibus in negotio orthodoxae religionis omnibus iis consuetudinibus, ritibus honoribus, gratiis, privilegiis, induitis, libertatibus et praerogativis, quibus caeteri cujuscunque gentis, signanter vero Hungaricae nationis orthodoxae religionis Pastores quarumlibet Ecclesiarum in hac ditione nostra Transilvanica constituti, utuntur, fruuntur et gaudent, perpetuo uti, frui, et gaudere, praetactamque ipsorum professionem ubi eos receperint profitendi semper omnimodam habeant potestatis facultatem. Quod vero ad Episcopatus, et Senioratus Officium et alios honores Ecclesiasticos, apud eos attinet i idem instar aliarum Ecclesiarum orthodoxarum Episcopos et Seniores sui ordinis et nationis, a quibus ordinentur more consueto eligant, neque amplius ab externis, et alienae religionis quarumvis Ecclesiarum, signanter autem Rascianarum et Valacharum Episcopis et Senioribus dependeant, prout annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca [vobis] Spectabilibus, Magnificis, Generosis, Egregiis et Nobilibus Comitibus, Vice Comitibus et Judicialium, quorumcunque Comitatuum, Capitaneis, Praefectis, Provisoribus, Castellanis Arcium, ac aliorum quorumvis locorum officialibus, Tricesimatoribus, Teloniatoribus pontium, passuum, et vadorum, et viarum custodibus, eorumque vices gerentibus. Item Prudentibus ac Circumspectis Judicibus, Villicis, et Juratis Civibus quarumcunque civitatum, oppidorum, villarum, et possessionum, cunctis etiam aliis cujuscunque status, gradus, ordinis, honoris, conditionis et praeeminentiae hominibus ubivis in ditione nostra constitutis et commorantibus, quorum interest, seu intererit, nominanter autem Reverendo Szavae [V]Ladica certarum Rascianarum et Valacharum ditionis nostrae Transilvanicae Ecclesiarum Episcopo, ac reliquis suae religionis Ministris, modernis et futuris quoque pro tempore constituendis, praesentes visuris harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus vos quoque annotatum Michaelem Concionatorem et reliquos orthodoxae religionis Valachos Pastores jam renatos et in posterum renascendos in negotio et professione antefatae religionis vel vero electionis Episcoporum, Seniorum et quorumlibet graduum Ecclesiasticorum impedire, turbare et molestare, aut vero eosdem ad contributionem censuum, taxarum tam ordinariarum, quam extraordinariarum, subsidiique et lucri 153 Obţinută prin amabilitatea d-lui Marius Diaconescu.

Next

/
Oldalképek
Tartalom