Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2000 (4. évfolyam, 1-2. szám)
Instituţii
Privilegiile Scaunului Caşin 23 immunes et liberi facti domi sui remanendo viis semitibusque per eas partes ex Moldavia in hoc regnum nostrum Transsylvaniae tendentibus, quam potuissent diligentissime et fidelissime invigilassent et siquid fraudis insidiarumque hostilium sensissent illud mox iis quorum interfuit significassent ita ut non minori interdum emolumento eiusmodi servitiis suis patriae rebusque publicis inservivissent quam ipsi bello. Cum igitur praesentis quoque temporis ratio idem exigere et postulare videatur, nos quoque id sub conditionibus praemissis eisdem annuendum et concedendum duximus, ut ipsi tam praesente quam etiam futura quandoque temporis et necessitatis ipsius ratio ita postulaverit expeditione bellica immunes esse domique praefatis viis, locis et semitibus, per quas hostes insidias suas struere damnaque inferre possent, quam studiosissime et accumulatissime invigilantes et explorantes, si quipiam significando necessarium acciderit nobis et iis, quorum intererit, intermissione omni post habita referre et exponere modis omnibus debeant et teneantur, prout annuimus et concedimus praesentium per vigorem. Quocirca vobis universis et singulis harum serie committimus et mandamus firmiter, quatenus vos quoque annotatos incolas et inhabitatores sedis Siculicalis Kazon tam ad praesentes quam ad futuras expeditiones bellicas contra formam praedeclaratae immunitatis cogere et compellere aut propterea in personis rebusque et bonis ipsorum universis impedire, turbare, molestare seu quovis modo damnificare minime praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi, praesentibus perlectis exhibenti restitutis. Datum [in] civitate nostra Coloswar die decima Maii anno Domini millesimo sexcentesimo octavo. IX 1613 iulie 20, Sibiu Gabriel Báthori, principele Transilvaniei, transcrie şi întăreşte privilegiul acordat scaunului Caşin de către Ştefan Báthori, precum şi propriul privilegiu din 1608. A Original, pergament (48 x 66 cm), cu porţiuni rupte la îndoituri; sigiliu atârnat (5 cm), cu şnur în culorile roşu, verde, alb şi auriu. Muzeul Naţional al Unirii, Alba lulia, nr. inv. doc. 3165. B Copie în Liber Regius, voi. XII, p. 70r-71v (Arhiva Naţională Maghiară, secţia F, fond FI - Librii Regii). Ediţii: Székely oklevéltár, voi. IV, p. 189-190, după o copie a diplomei privilegiate din 26 august 1626 realizată de un autor necunoscut. Nos Gabriel Dei gratia Transsyluaniae, Walachiae Transalpinaeque princeps, partium regni Hungáriáé dominus et Siculorum comes etc.51 memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod 51 în original cu cerneală roşie.