Drăgan, Ioan (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 2000 (4. évfolyam, 1-2. szám)
Instituţii
24 Ana Dumitran, Antal Lukács pro partibus et in personis fidelium nostrorum siculorum universorum incolarum et inhabitatorum sedis Siculicalis Kazon exhibitae sunt nobis et praesentate binae quaedam literae, primae quidem serenissimi quondam domini Stephani regis Poloniae alias vajuodae regni nostri Transsyluaniae foelicis reminiscentiae fratris nobis observandissimi confirmationales et indulgentionales in duplici papyro regali patenter confectae sigilloque eiusdem in caera rubea impressive ac manus subscriptione communitae, quibus mediantibus idem dominus rex, tunc vajuoda - uti praemissum est - regni Transsyluaniae certas quasdam immunitates annotatorum incolarum dictae sedis Siculicalis Kazon a divis quondam regni Hungáriáé regibus ipsis concessis non solum confirmasse corroborasseque verum easdem literis in eisdem expressis quoque libertatibus auxisse dinoscebatur tenoris infrascripti, alterae vero nostrae annuentionales in duplici pariter papyro patenter confectae sigilloque nostro authentico in caera rubea ac manus subscriptione impressive communitae, quibus mediantibus nos quoque easdem in quibusdam libertatibus ipsorum conservare volentes super semitarum ex sede illa Siculicali Kazon versus Moldauiam tendentium vigilys et excubys quandam immunitatem ipsius porrexeramus tenoris infrascripti suplicantes nobis humilime, ut nos easdem literas omniaque et singula in eisdem contenta ratas, gratas et acceptas habentes gratiose confirmare dignaremur. Quarum quidem literarum primarum tenor sequitur in hunc modum: urmează documentul din 18 august 1571, nr. V. His ab una Stephanus Bathori de Somlio manu propria, ab alia vero partibus subscriptum erat Franciscus Forgacz cancellarius manu propria. Alterarum vero nostrarum continentia sequitur hoc modo: urmează documentul din 10 mai 1608, nr. VIII. Nos itaque praemissa suplicatione nobis modo quo supra porrecta, benigne exaudita et fauenter admissa praescriptas utrasque literas non abrasas, non cancellatas neque in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspitione carentes praesentibusque literis nostris privilegialibus pariter et confirmationalibus de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas et inscriptas, quo ad omnes earum continentias, clausulas, articulos et puncta eatenus, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae viribusque earundem veritas suffragatur acceptavimus, approbavimus, ratificavimus et confirmavimus, imo acceptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras pendentis et authentici sigilli nostri munimine roboratas memoratis diversis incolis et inhabitatoribus sedis Siculicalis Kazon successoribusque ac haeredibus et posteritatibus ipsorum universis gratiose dandas esse duximus et concedendas. Datum in civitate nostra Cibiniensi die vigesima July anno Domini millesimo sexcentesimo decimo tertio. Gabriel princeps manu propria