Diaconescu, Marius (szerk.): Mediaevalia Transilvanica 1998 (2. évfolyam, 2. szám)

Fontes

320 Vasile Rus (pro aliquot annorum spatio, donec alius aedificetur) facilius et fructuosius (praesertim pro erudienda Iuventute) adaptabit Societas JESU; quam alius quilibet sacer ordo; - quandoquidem alibi per Transylvaniam peropportuna habent adaptabilia, nunc adhuc deserta, varii Religiosi Monasteria. -Coronae certe consultissimum Societati J:i2 foret aedificare suum Domicilium cum Gymnasio et Seminario2'3, non quidem intuitu Iuventutis Transylvanae (huic enim in aliis Civitatibus abunde provideri potest) sed pro Valacha, Rasciana, Bulgara, Graeca, Armena, aliaque orientali, maxime cum ex iis Nationibus prolium Parentes mercaturae exercendae causa copiosi ultro ultroque commeenf'4 atque hic velut in emporio mercimonia deposita habeant. Profecto aliquott215 eorum Parentum non solum pro ediscenda / [69]v Latina et Germanica Lingua suas proles Coronam se submissuros, sed et sumptus pro aedificio Gymnasii vel Seminarii addituros edixerunt, quando a missionario S.7212 213 214 215 216. Scholam Catholicam institui conspexerunt. Imo etiam suas jam proles dare ceperunt e quibus Armenus unus, Trapezuntinus alter (divitum mercatorum Filii) nec alphabetum alterius, quam217 218 219 Patriae Linguae scientes sola ferme per signa et gestus loquebantur2'*, profecerunt autem per duos annos cum dimidio ita, ut non solum Germanicam linguam perdidicerintm, sed et Latinitatem220, usque ad Classem Rhetoricae comprehenderint, a memoria et ingenio prorsus221 felices. Sed et Valachus, Principis Cantacuzeni sororis fdius per dimidium annum sic Germanicum et Latinum idioma est assecutus, nihil ante intelligens, ut Patris Missionarii Germanice et Latine loquentis apud Illustrissimam Matrem in praesentia Principis, ageret Interpretem. Haec sane Corona Civitas ad unionem cum Romana Ecclesia in oriente procurandam, veramque fidei Catholicae notitiam ibidem ampliandam, est appositissima: conduceret vero, si licentia daretur Graecum et Armenum Ritum in Templo nostro exercendi per Catholicos eorum Nationum praesbyteros, quos ipsae Nationes libenter advocabunt et alent.221 222 -Duravit quidem ferme per octennium unus hic Missionarius S.J., sub Castrensi Titulo, ex pensione Caesarea, quam subministrabat Commissariatus (nempe ex menstruis 12 Fl<o>r<e>nis Rhen<anis> cum cubulo et quadrante tritici) sed tenuissime; nam ex hac pensione (modicis Benefactoribus adiutus) victum sibi procurabat et amictum; locum Scholae solvebat annue; puerum, et Ludi magistrum, qui simul Sacrista erat, alebat; oratorio de ceteris, musica, et apparatu 212 Cuvintele subliniate au fost adăugate deasupra rândului, după consultissimum, de către Kemény. 213 în H: lipseşte et Seminario. 214 ‘-t’ din cuvântul commeent este îngroşat de către Kemény peste ‘-s’, fn H: apare commeant. 215 în H: doar aliquott. 216 în H: nu apare S.J. după Missionario. 217 în H: apare suae înainte de patriae linguae. 218 în H: apare loquentes. 219 în H: în loc de ut non solum Germanicam linguam perdidicerint apare, mai simplu, ut grmanicae linguae usum obtinuerint. 220 în H: în loc de sed et Latinitatem apare Latinitatem vero. 221 în H: lipseşte prorsus. 222 în H: lipseşte pasajul referitor la fiul surorii principelui Cantacuzino.

Next

/
Oldalképek
Tartalom