Ciubotă, Viorel (szerk.): Satu Mare. Studii şi comunicări. Seria istorie-etnografie-artă 17-21/2. (2000-2004)

A. Istorie

42 Blanka Sidonia Gorun exponendi erigere, sed et eosdem in eum finem per fideles incolas seu subditos maiestatis nostrae admitti, nec ullo obstaculo esse debere, praeterea res seu merces quasvis ex Turcia, et aliis, eidem adiacentibus regnis seu provinciis inductas in regno hoc nostro Hungária ubique locorum quandocunque, quibusvis nempe temporibus etiam praeter nundinas publicas, et fora hebdomadalia, libere, citra praeiudicium tamen ceharum, et mechanicorum quoeumcunque locorum, eorundem vendendi facultatem habere. Secundo. Ut iidem graeci a cameris nostrae maiestatis hungaricis signanter vero Scepusiensi, tanquam sibi propinguiori omnimode dependeant, et in occurrentibus controversiis sine impetitionibus quorumvis, potissimum porentiorum debitam protectionem abinde praestolentur. In cuius subiectionis sine dependentiae signum, et recognitionem iidem graeci respectu moderni ipsorum numeri singulis annis, et quidem pro novo anno singulos ducentos florenos, in futurum autem iisdem in numero accrescentibus pro rato proportionaliter videlicet seu discretione antelatae camerae nostrae Scepusiensis, quantum ipsis impositum fuerit fisco nostrae maiestatis praestare, et ad perceptoratum antelatae camerae nostrae quotannis, ut praemittitur, praesentare, se se prout offerunt, ita ex obligabuntur. Eadem tamen camera nostra Scepusiensis in eo diligenter attendat et invigilet, ne dictorum graeci ritus negotiatorum numerus in tantum, quo cuipiam locorum illorum nocumento esse possit, exorescat, et augeatur. Tertio. Ut de omnibus, et quibusvis rebus, seu mercibus in regnum nostrum Hungáriáé inducendis, et educendis, iustam semper utramque, nostrae maiestatis nempe, et eiusdem regni nostri tricesimam indubitanter persolvant. Quarto. Et quia inter eodem graecos non minus intersese ad invicem, quam et alios extraneos, rixas sive dissidentias, et alias eiusmodi controversias respectu negotiationis, aeque ac aliarum quaestionum, quocunque sub titulo movendarum subinde oriri possibile sit, ad quarum dirimendarum determinationem iudiciarium, et iudicem et quidem bene possessionatum, et in praenotato regno nostro stabilitatum inter se, sine e numero sui eligere possint, et habeant eligendi facultatem. Cuius iudicis lata sententia iudiciaria, si quae partium duntaxat graecorum contenta non esset, depositis prius viginti quatuor florenis, in medietate nimirum praenominato fisco nostro regio in altera vero mediente dicto iudici cedentibus, sic demum causam eandem in facie repetitae camerae nostrae Scepusiensis finaliter decidendum per viam appellationis provocandi potestatem habent. Accederet etiam, quid si quispiam memoratorum graecorum, item rascianorum, armeniorumque, sed et orbonianorum, ac moldavorum, sive et transalpinorum, sub titulo nempe seu nomino praelibatorum graecorum tanquam iisdem graecis adunatomm, et quaestum exerentium, contra quempiam inter sese, vel externos cuiuscunque conditionis etiam nobilitaris quacunque in re delinquere contigerit, ex tunc talem delinquentem graecum seu nationem, praerogativa videlicet nobilitari minus gaudentem talis pars laesa prius coram nomine alio sed suprafato ipsorum iudice graeco in ius trahere, et contra ipsum procedere debent; ac tandem parti illi non contentae externo siquidem absque omni praedeclarata mulcta ad praecitatam cameram Scepusiensem ius appellationis conceditur salva quoque penes externos seu comitatenses contra memoratos graecos verti praerogativa nobilitari gaudentes in aliis casibus causas quaesturarum et contrabandorum (quorum iudicatus praecise penes annotatas cameras nostras Hungaricas esset) minus concernentibus sine potentiariis actibus suo modo coram comitatu procedendi facultate remanente. Quinto. Ut eiusmodi iudex praecitatorum graecorum tempore electionis pro fidelitate ac devotione maiestati nostrae et sacrae praetitulati regni nostri Hungáriáé coronae debita in facie praenotatae camerae nostrae Scepusiensis strictissimum praestet iuramentum. Sexto. Ut omnes et singuli praementionatorum graecorum praedictarumque nationum antequam in Turciam merces emendi et educendi causa iter suscipiant prius idipsum praefato iudici suo manifestent, sed et idem iudex, vel eo absente substitutus tales in Turciam tendentes negotiatores nequidpiam adversus antefatum regnum nostrum Hungáriáé cum tureis vel ibidem quibusvis aliis, moliantur adversi neque arma contra constitutiones patrias in Turciam inferant, solenniter adiurabit egredientes vero e Turcia pari passu (salvo iure primae inductionis eductionis triseccimae super rebus educendis vel inducendis permanente) itidem coram saepefato iudice graeco sese sistere, et qualiter in Turcia sive alibi illarum partium in regnis, in quibus peragravit, et merces collegit, processerit quid viderit, vel audiverit, in quantum videlicet nostrae maiestati in regno nostro iam antelato praeiudicaret, vel praeiudicare posset eidem iudici ordinario nempe vel substituto sub iuramento propalare adstrictius sit, delinquentes vero in praemissis per eundem saepefatum iudicem capiantur, et in camera praedicta Scepusiensi praesente ipso quoque iudice iure mediante puniantur. Septimo. Si quae partium toties fatorum graecorum et reliquorum scilicet praedictarum nationum negotiatorum ad invicem arma caeperit et is qui eiusmodi rixarum ansam praebuisse praevio duorum graecorum iuramentali testimonio comperens fuerit poenam seu mulctam ducentorum florenorum ipso facto incurrat in una siquidem medietate dicto fisco nostri regio, in altera vero saepefato iudici irremissibiliter solvendam. Octavo. Si quispiam memoratorum graecorum et nationum spreto antelato iudice, et eiusdem iudicio, seu foro iudiciario in Turciam regrediens eorum turea seu magistratu turcico causam per saepefatum iudicem graecorum, semel ventilatam denuo decidendum moveret, pariter poenam ducentorum florenorum eidem fisco et iudici

Next

/
Oldalképek
Tartalom