Evangélikus kerül. lyceum, Selmecbánya, 1879

— 19 — IV. Mcrcurii ct Sabbathi diebus bora VIII-va epitomon Dieterici catccheticam praeceptor discipulis interprctctur, atque ne multitudino obruantur, tantum literis insignita maiu- sculis, discenda proponat. Hora IX. argumentum compo­situm pueris pracsentibus emendet, et sic ubi impegerint, facta admonitione, ut porro ab erroribus sibi caveant, sine stomacho monstret. Post novum ac breve exercendi styli argumen­tum, sequente septimana exkibendum, familiári admodum ora- tionis genere, vei ex Ciceronis epistolis, vei Helvici colloquiis vei evangelio illis ad calamum dictet, atque syntacticam verborum germanicorum constructionem poscat, ut quod propositum est, latiné reddendo, commodius assequan- tur. Certos autem pueri libellos habeant, inqui- bus argumenta dictata et composita connotent, ut dilingenter asserventur, et profectus eorum sese cuivis inspicienti obvios ferant. V. In hyeme diebus Jovis propter conc'ionem matutinam, erudiendae juventuti parum temporis suppetit; at, in reliquis anni partibus ante concionem, praeceptu prosodiae Melanch- tonianae generáli óra, et borúm usum ostendendi gratia, Catonis disticha moralia et aconcione Vestibulum Comenianum, et bora Vili. diebus Veneris prosodia et Catonis disticba, hóra autem IX. Helvici colloquia explicentur. VI. Diebus Luna.e, Martis, Jovis et Veneris bora XII. pomeridiana discipuli in musicis et cbaracteribus literarum pin- gendis exerceantur, ut quae proponuntur et scribenda commit- tuntur, sibi notare possint. Diebus Lunae et Martis hóra I-ma syntaxis compendii Glörlicensis ab initio usque ad locum de irn- personalibus, accurata explicatione, exemplorumqve ad regulás adplicatione, et bora Il-da diebus Lunae epistolae Ciceronis lib. I. a Sturmio collectae, et diebus Martis hóra Il-da Helvici colloquia, modo ante indicate, proponantur et tractentur; diebus Jovis et Veneris hóra I-ma praeceptor grammaticam graecam Golii ab alphabeto inchoans, discipulos suos doceat, ut annuo spatio et graece legere et declinationcs siniplices earumque praecepta generalissima, scituque porquam maximé necessaria intelligere et memoria comprebendere valeant. Hora Il-da vero his diebus partem dominicalis evangelii graece eipo- n a t, et vocabulorum inflexionem urgeat. 2*

Next

/
Oldalképek
Tartalom