Sárospataki Füzetek 8. (2004)

2004 / 2. szám - TANULMÁNYOK - Kiss Endre József: Bullinger a Tiszán innen

Kiss Endre József Zwinglius ille perfossi quoque heroici pectoris sangvine fovit Verbum illud aeternum, fovete et vos pacis muneribus, ut ventura redivivos adferant vobis semper Bullingeros saecula, qui avitam Apostolorum fidem et sanctum Dei Evangelium sublimi animo gestantes, Ecclesiam vestram ut speculum veritatis sincera in omne aevum illustrarent et illustratam conservent. Persolutis his votis fraternamque Ecclesiarum Hungáriáé reformatarum affectionem contestantes manemus. Vobis amplissimum Presbyterium sacrae Tigurorum Ecclesiae. Fratres et confessionis consortes fidelissimi ect. A zürichi egyháztanács válasza Inclytae Academiae Sarospatakinae atque Venerandis Ecclesiarum Reformatarum Hungáriáé cis Tibiscum Praesulibus S. Senatus Ecclesiasticus Turicensis Gratissime nobis literae fuemnt, quas Vos, Fratres Venerabiles, Sárospatakini d. XXIV mentis Februarii hujus anni ad nos dedistis. Ac primum nos quoque pia illorum temporum recordatio decletat, quibus jugum pontificum excutiendum, religionis libertas recuperanda, doctrina evangelica male sanis scholasticis inventis deturpata ad limpidissimum scripturae sacrae fontem revocanda, vita denique ipsa prodigiosis supertitionibus eximenda et fide illa salvifica, quam divus Paulus identidem inculcavit, instruenda erat. Nos vero in summis Dei O. M. beneficiis numeramus, quod in majoribus nostris Zwinglium et Bullingerum prodire jusserit, qui in sacris emendandis duces et quasi antesignani evaderent. Neque illud omittendum, quod cum reformata sacra non anustis nostrae patriae finibus continerentur, sed latius latiusque in exteras quoque terras propagarentur, Hungari in prima acie steterunt, qui reformatam fidem sincere amplexi acerrime eam propugnabant. Quod cum alias, tum eo intellectum est, quod Confessionem Helveticam quam Bullingerus noster conscripseat, vixdum promulgatam majores Vestri in synodo Debrecini habita consensu comprobarunt. Et miserrima tum erant tempora. Nostra enim fides, cum puahaeretica scilicet misere oppugnaretur, immo majores nostri aqua et igni interdicendi esse viderentur, Bullingerus officio suo egregie functus non scholasticis argutiis usus est, sed fidem nostram simplici et aperta ratione exposuit, quae ad multorum captum esset, eamque ita scriptura sacrae auctoritate firmavit, ut quam oecumenicam dicere licet, auctoritatem 36

Next

/
Oldalképek
Tartalom