Sárospataki Füzetek 8. (2004)

2004 / 2. szám - TANULMÁNYOK - Kiss Endre József: Bullinger a Tiszán innen

Bullinger a Tiszán innen nacta est et tamdiu obtinuit, quamdiu coetus ecclesiastici salus publica a confidenti formula penderet. Qae cum ita sint, nos quoque Confessionem illam maximi facimus, idque vel ex eo intelligi potest, quod jam anno 1839 theologus Turicensis novam ejus editionem criticam curavit, cujus duodecim exempla in Vestrum usum his literis adjunximus, nec dubitamus, quin Academiae nostrae Ordo Theologicus hoc anno memoriam ejus more academico celebraturus sit. In nostra vero acclesia cum in morem venerit, quotannis prima post Pentecosten die dominica de sacrorum emendatorum beneficiis populum commonefacere, Verbi Divini Ministros admonuimus, ut illo hujus anni die festo maxime Confessionis Helvetiae memoriam ea qua par est pietate prosequantur. Ceterum latere vos noluimus, Confessionum auctoritatem publicam in nostra patria jam praeterito saeculo sensim ac paulatim fractam, hoc vero fere abolitam esse, non quod sentiendi libertas in licentiam verteret, sed ut salva conscientia cuique incolume esset abditos evangelii sensus tog épepiaev ó KÚpioQ indagare atque enucleare sicuti enim in re musica vario multorum concentu harmonia efficitur, ita Jesum Christum Dominum nostrum ab innumerabili multitudine par est uno animorum motu, licet non eadem voce celebrari. Non sumus nescii, Fratres Venerabiles, majoribus Vestris summa constantia opus fuisse, ut fidem suam tuerentur et cum publica Vestra salus etiamnunc confessioni Helveticae innixa sit, gratulamur. Vobis, quod tertia ejus saecularia solemniter celebrari jussistis, gratiasque Vobis agimus maximas, quod socios nos Vestrae laetitiae esse voluistis. Faxit autem Deus O. M. ut vos quoque eadem religionis libertate, qua nos fruimur, tandem aliquando recolimus, imprimis Hungáriáé reformatae lubenter reminiscimur, quae jam plus tribus seculis cum ecclesia nostra arctissima necessitudine copulata est, et vehementer cupimus, hano nostram communionem, quae sanctae nostrae fidei conse usu intitur, in posterum quoque integram illibatamque perduraturam. Ita valete, Fratres venerandi, Vobisque nos commendatissimos habete. Scribebamus Turici d. XVII. m. Aprilis anno MDCCCLXVI. F.F. Boumerus Fr. Suicerus ecclesiae Turicensis Antistes Senatus ecclesiastici Turicensis scriba. 37

Next

/
Oldalképek
Tartalom