Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

VI. Literáti Dobrossói Bálint, 1629

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 76 2020. 11. 18. 7:06:45 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Ferdinandus secundus divina favente clementia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Brabantiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierthembergae et Tekae, princeps Sveviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kiburgii et Goritiae, landgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicę, Portus Naonis et Salinarum etc. memoriae commendamus tenore praesentium significantes quibus expedit universis, quod cum inter diversa virtutum imperatoriarum officia atque munia, quibus thronus principum circumseptus, sublimioris eminentiae radios, longe lateque per universum orbem dilatare consuevit, non postremum locum sibi vendicat liberalitas, qua principes fideles suos subditos, deque patria benemeritos, quo ad maiora quoque prosequendarum virtutum studia excitentur, honorificentissimae condecorare consueverunt, hinc nos attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri nobilis VALENTINI LITERATI DOBROSSOY, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuit et impendit ac sese imposterum quoque exhibiturum pollicetur, eundem itaque Valentinum Literati Dobrossoy et per ipsum consortem illius Catharinam Bani ac filios eius Georgium et Joannem, necnon fratrem ipsius Ladislaum Dobrassowsky, quio 103 etiam alias nobilitatis praerogativa gavisi esse perhibentur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali denuo in coetum et numerum verorum atque indubitatorum regni nostri Hungariae partiumque eidem annexarum nobilium duximus cooptandum, annumerandos et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi sicuti antea, ita imposterum quoque futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri, antiqui et indubitati regni nostri Hungariae et partium ei annexarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, uti, frui et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universi valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium veraeque et indubitatae nobilitatis signum haec arma sive nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum linea recta per medium transversum ducta superne in nigrum, inferne in coeruleum duos aequales campos divisum, in inferiori scuti coerulea area, inter flammas phoenix naturali suo colore effigiata ac alis expansis, oreque hianti et lingua rubicunda exerta, ad dextrum scuti latus conversa cernitur, in superiori porro 103Recte: quis 76

Next

/
Oldalképek
Tartalom