Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

VI. Literáti Dobrossói Bálint, 1629

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 77 2020. 11. 18. 7:06:45 nigra scuti area integer fulvus leo, cauda bifurcata et volitanti ac ore hianti, lingua rubicunda exerta, anteriorum pedum sinistro raptui inhiare, dextro vero clavam vibrare ac ad dextram scuti partem conversus velociter curere104 visitur, scuto incumbentem galeam militarem apertam regio diademate, alterum fulvum leonem, alioquin inferiori per omnia conformem, mediotenus eminentem, proferente ornatam, a summitate vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis, hinc flavis et coerulaeis,105 illinc autem rubris et candidis in scuti extremitates sese passim diffundentibus, scutumque ipsum decenter exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus depicta esse conspiciuntur) eidem Valentino Literati Dobrossoy et per ipsum superius nominatim specificatis personis, ipsarumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi, sicuti antea, ita imposterum quoque futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia more aliorum regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum nobilium sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel natura, vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, pugnis, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis, aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, anulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, vetustae ac syncerae nobilitatis titulo (quo 104 Recte: currere 105 Recte: coeruleis eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuccunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos et ornatos dici, nominari, haberique et reputari volumus et mandamus) ferre, gestare, illisque in aevum uti, frui et gaudere possint atque valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo nobilitamus, damus et concedimus praesentium per vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas eidem Valentino Literati Dobrossoy et per ipsum superius dictis personis ipsiusque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis iam natis et deinde nascituris, gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Stephani Senniey de Kys Sennie, episcopi ecclesiae Wesprimiensis, locique eiusdem comitis perpetui, consiliarii nostri et per Hungariam aulae nostrae cancellarii in civitate nostra Vienna Austriae die decima nona mensis Augusti anno Domini millesimo sexcentesimo vigesimo nono, regnorum nostrorum Romani decimo, Hungariae et reliquorum duodecimo, Bohemiae vero anno decimo tertio, reverendissimis ac venerabilibus in Christo patribus, dominis Petro Pazmany metropolitanae Strygoniensis et Joanne Thelegdy Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopis, Joanne Pyber electo Agriensis, Francisco Ergelio Zagrabiensis, Emerico Lossy electo Waradiensis, Stephano Szenth Andrassy de Czikamadeffalwa electo Transylwaniensis, Paulo David electo Wacziensis, antelato Stephano Senniey Wesprimiensis, 77

Next

/
Oldalképek
Tartalom