Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

III. Züllep Mihály, 1615

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 54 2020. 11. 18. 7:06:25 Átírás ■ Transcription ■ Транскрипція Nos Matthias Dei gratia electus Romanorum imperator semper augustus ac Germaniae, Hungariae, Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae, Sclavoniae, Ramae, Serviae, Gallitiae, Lodomeriae, Cumaniae Bulgariaeque etc. rex, archidux Austriae, dux Burgundiae, Styriae, Carinthiae, Carniolae, marchio Moraviae, dux Lucemburgae ac superioris et inferioris Silesiae, Wierttembergae et Thekae, princeps Sueviae, comes Habspurgi, Tyrolis, Ferreti, Kyburgi et Goritiae, landgravius Alsatiae, marchio Sacri Romani Imperii supra Anasum, Burgoviae ac superioris et inferioris Lusatiae, dominus marchiae Sclavonicae, Portus Naonis et Salinarum, memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum fidelium nostrorum praelatorum et baronum humilimam supplicationem nostrae propterea factam maiestati, tum vero attentis et consideratis fidelitate et fidelibus servitiis fidelis nostri agilis MICHAELIS ZÜLLEP, quae ipse Sacrae primum regni nostri Hungariae Coronae et deinde maiestati nostrae pro locorum et temporum varietate fideliter exhibuit et impendit ac deinceps quoque se exhibere et impendere velle policetur93 ; cum igitur ob hoc, tum vero ex gratia et munificentia nostra regia (qua quosque de nobis et republica Christiana benemeritos ac virtutis colendae studiosos, antecessorum nostrorum divorum quondam Hungariae regum exemplo prosequi eisque certa virtutum suarum monimenta, quae ad maiora quaeque praestanda eos incitare possent decernere consuevimus) eundem itaque Michaelem Züllep ac per eum 93 Recte: pollicetur Catharinam Caantor consortem, item Andream et Franciscum filios e statu et conditione ignobili, in qua hactenus perstitisse dicuntur, de regiae nostrae potestatis plenitudine et gratia speciali exemptos, in coetum et numerum verorum atque indubitatorum regni nostri Hungariae partiumque et provinciarum ei subiectarum nobilium duximus cooptandos, annumerandos et adscribendos, annuentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus omnibus illis gratiis, honoribus, indultis, privilegiis, libertatibus, iuribus, praerogativis et immunitatibus, quibus coeteri veri, antiqui ac indubitati regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum nobiles hactenus quomodolibet de iure vel consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et g[aude]nt, uti, frui et gaudere possint ac valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint. In cuius quidem nostrae erga ipsos exhibitae gratiae et clementiae ac liberalitatis testimonium, veraeque et indubitatae [n]obilitatis signum haec arma seu nobilitatis insignia, scutum videlicet militare erectum, linea transversa in coeruleam et purpuream areas divisum, in quarum quidem superiori coelestini coloris medius gryphus dextro pede argenteam94 clavam tenens, sinistro vero ad rapiendum protenso, ore patulo lingua exerta, alis ad volandum expansis, atque 94 A miniatúrán a bu zogány nem ezüst, hanem természetes (vas-)színű. ■ On the miniature the mace is depicted proper (iron) instead of Argent. ■ У мініатюрі булава не срібна, а натуральна (залізна). 54

Next

/
Oldalképek
Tartalom