Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)
III. Züllep Mihály, 1615
beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 55 2020. 11. 18. 7:06:25 ad dextrum scuti latus conversus cernitur; inferior vero pars scuti supra rubeum colorem tribus candidis rosis decora exhibetur, scuto incumbentem galeam militarem clausam regio diademate, medium gryphum inferiori per omnia similem, proferente ornatam, a summitate vero sive cono galeae laciniis seu lemniscis, dextris coeruleis et aureis, sinistris rubris et argenteis, in scuti oram fluitantibus, illudque decenter exornantibus (quemadmodum haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus clarius depicta esse cernuntur) eidem Michaeli Züllep ac per ipsum superius nominatim specificatis personis, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo deinceps futuris semper temporibus eadem arma seu nobilitatis insignia more aliorum regni nostri Hungariae et partium ei subiectarum nobilium, sub iisdem iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus, quibus ipsi vel natura vel antiqua consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, cartaminibus, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis, aliisque omnibus et singulis ac quibusvis exercitiis mil[itar]ibus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, aulaeis, annulis, vexillis, clypeis, tentoriis, domibus et sepulchris, generaliter vero in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, vetustae ac syncerae nobilitatis titulo (quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, insignitos et ornatos dici, nominari, haberique et reputari volumus et mandamus) ferre, gestare illisque uti, frui et gaudere possint atque valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo damus, nobilitamus et concedimus per praesentium vigorem. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas eidem Michaeli Züllep et per ipsum dictis personis ipsorumque haeredibus ac posteritatibus utriusque sexus universis (iam natis et deinceps nascituris)95 gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Valentini Leepes, episcopi ecclesiae Nittriensis locique eiusdem comitis perpetui, consiliarii nostri et aulae nostrae per Hungariam cancellarii, in arce nostra regia Pragensi die quinta mensis Novembris, anno Domini millesimo sexingentesimo decimo quinto, regnorum nostrorum Romani quarto, Hungariae et reliquorum septimo, Bohemiae vero anno quinto, reverendissimis ac venerabilibus in Christo patribus, dominis Francisco Forgach de Ghymes Sanctae Romanae Ecclesiae praesbytero cardinali Strigoniensis et Demetrio Napraghy Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopis, Joanne Thelegdy electo Varadiensis, Petro Domyttrouith Zagrabiensis, Joanne Pyber Quinqueecclesiensis, Francisco Ergelio Vesprimiensis, eodem Demetrio Napraghy administratore Jauriensis, Paulo Almassy electo Vacziensis, praefato Valentino Léepes Nittriensis, Matthia Herovitio electo Chianadiensis, Ladislao Maytheni electo Sirmiensis, Thoma Balasffy electo Boznensis, Paulo Dauid electo Tininiensis, 95 A zárójel eredetile g is szerepel az oklevélben. ■ These parentheses were originally placed in the text. ■ Ці дужки були присутні в оригінальному тексті тож. 55