Avar Anton: Beregi címereslevelek a Magyar Nemzeti Levéltárban - A Szabolcs-Szatmár-Bereg Megyei Levéltár Kiadványai II. Közlemények 55. (Nyíregyháza, 2020)

II. Hárfás, másként Bonyhay János, 1614

beregi_cimereslevelek_final_HOME_3.indd 47 2020. 11. 18. 7:06:21 cono galeae laciniis sive lemniscis, hinc coelestini et aurei, illinc [vero rubri] et albi colorum, in scuti oram fluitantibus, illudque decenter adornantibus (prout haec omnia in principio seu capite praesentium literarum nostrarum pictoris manu et artificio propriis suis coloribus recte depicta esse cernuntur) eidem Joannem90 Hárffás aliter Bonyhay ac per eum fratri carnali Martino Bonihay, ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose danda duximus et conferenda, decernentes et ex certa nostra scientia animoque deliberato concedentes, ut ipsi a modo imposterum futuris et perpetuis semper temporibus eadem arma sive nobilitatis insignia instar aliorum verorum et indubitatorum ac antiquorum praedicti regni nostri Hungariae partiumque ei annexarum nobiles sub iis iuribus, praerogativis, indultis, libertatibus et immunitatibus quibus iidem vel natura, vel vero ex consuetudine usi sunt et gavisi, utunturque et gaudent, ubique in praeliis, certaminibus, hastiludiis, torneamentis, duellis, monomachiis ac aliis omnibus et quibusvis exercitiis militaribus et nobilitaribus, necnon sigillis, velis, cortinis, auleis, annulis, vexilis, clypeis, tentoriis, domibus, sepulchris, generaliter vero quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub merae, vetustae et syncerae nobilitatis titulo (quo eos ac haeredes ipsorum utriusque sexus universos ab omnibus cuiuscunque status, dignitatis, conditionis et praeeminentiae homines existant, dici, nominari, haberique et reputari volumus et mandamus) ferre, gestare, illisque uti, frui et gaudere possint et valeant, haeredesque et posteritates ipsorum utriusque sexus universae valeant atque possint, imo nobilitamus damusque et concedimus praesentium per vigorem. 90 Recte: Joanni In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes literas nostras secreto sigillo nostro, quo ut rex Hungariae utimur, impendenti communitas eidem Joanni Hárffás aliter Bonihay ac per eum supradictae personae ipsorumque haeredibus et posteritatibus utriusque sexus universis gratiose dandas duximus et concedendas. Datum per manus fidelis nostri nobis dilecti reverendi Valentini Leepes episcopi ecclesiae Nittriensis, locique eiusdem comitis perpetui, consiliarii et aulae nostrae per Hungariam cancellarii in arce nostra Lyncz Austriae superioris die decima nona mensis Augusti anno Domini millesimo sexcentesimo decimo quarto, regnorum nostrorum Romani tertio, Hungariae et reliquorum sexto, Bohemiae vero anno quarto, reverendissimis ac venerabilibus in Christo patribus, dominis Francisco Forgach de Ghymes Sanctae Romanae Ecclesiae praesbytero cardinali Strigoniensis et Demetrio Napraghy Colocensis et Bachiensis ecclesiarum canonice unitarum archiepiscopis, Joanne Thelegdy electo Varadiensis, Petro Domittrouitth Zagrabiensis, Francisco Erghelio Vesprimiensis, dicto Valentino Leepes Nittriensis, Paulo Almassy Vacziensis, praefato Demetrio Napraghy administratore Jauriensis, Joanne Pyber electo Quinqueecclesiensis, Matthia Herovitio electo Chianadiensis, Ladislao Maittheny electo Sirmiensis, Paulo Dauid electo Tininiensis et Thoma Balásffy electo Boznensis ecclesiarum episcopis ecclesias Dei foeliciter gubernantibus, Agriensi, Transylvaniensi, item Segniensi et Modrusiensi cathedralibus sedibus vacantibus, item spectabilibus ac magnificis comite Georgio Thurzo de Bettlenffalwa regni nostri Hungariae palatino, comite Sigismundo Forgach de Ghymes iudice curiae nostrae, comite Thoma Erdeödy de Moniorokerék regnorum nostrorum Dalmatiae, 47

Next

/
Oldalképek
Tartalom