Szabolcs-Szatmár-Beregi levéltári évkönyv 16. (Nyíregyháza, 2003)
Középkorkutatás - Érszegi Géza: A leleszi monostor alapítóleveléről (1214)
viam, que vadit versus Zemlyn reflectunturque iuxta viam versus orientem et iuxta stagnum usque ad monticulos, qui sunt in angulo lutose aque, <que> Tyza vocatur et habentur pro metis. Contulit eciam predium Gyueres nomine, quod emerat a filiis Vitalis Chaka et Stephano pro quindecim marcis, quod a fine est terre de Helmelyz. Terram eciam predio de Helmelyz adiacentem contulit a Huntone comite pro octuaginta tribus marcis et decern et septem ponderibus et duobus Frisaticis emptam. Predium eciam Zolunta nomine contulit cum libero foro, quod tempore regis Emerici emerat totaliter cum habitatoribus et terra pro octuaginta duabus marcis a quibusdam mercatoribus de Ruscia venientibus, qui in presencia Egidii curialis comitis rusticos predicte ville super spoliacione rerum suarum in Budensi ecclesia ferri iudicio convincerant, cuius negocii pristaldus extitit Sebastianus filius Bost de villa Peder. Contulit eciam medietatem predii nomine Mycusa iuxta Waradinum una cum irrigua Scebinrethe, quam emerat a Kadar filio Folkus, aliam vero medietatem eiusdem predii, que Othmaro nepoti ipsius episcopi contingebat cum libertinis servis et ancillis inferius nominandis et omnibus appendiciis suis, quam pro sua infidelitate amisit, absque ulla diminucione pro anima illustris regine Gertrudis coniugis nostre eidem ecclesie in perpetuum contulimus possidendam et ideo maxime, quod quedam pars corporis eiusdem in eadem est sepulta ecclesia duoque sacerdotes ibi sunt constituti pro eius anima in perpetuum celebraturi, cuius predii prime mete incipiunt Kalendawyze et vadunt crucibus super arbores comitantibus ad Regnethuy et inde ad fossatum, quod <est> ante molendinum Chemma et inde per mediam planiciem ad Sceleuholmy, postea divertuntur ad parvam pirum in media planicie, postea ad Kewesozow et inde tendunt ad irriguam, que vocatur Scebinrethe et circuendo pratum veniunt ad locum Folcusteluke nomine et ad metas ultra Iozes circuuntque per mediam paludem prope ad arbores, que vulgo Cyle vocantur et exeuntes paludes pergunt ad directum per mediam planiciem usque ad monticulum, qui dicitur Hatarholmi indeque ad rivum, qui vocatur Kuthus tenduntque per mediam vallem feneti usque ad geminam pirum, cui iuxta est kercus indeque ad aliam pirum et ad kercum circumdolatam in introitu silve et per viam veterem crucibus super arbores comitantibus usque ad locum Tylie, deinde per eandem viam ad rippam Crisii, qui antiquitus portus Michalis dicebatur indeque circuens Crisius quasi pro meta et est communis usque prope ad vadum, quod dicitur Gucharholma indeque transeunt mete ad alteram partem Crisii per medium spisse silve usque ad rivum, ubi sunt molendina Chencud indque reflecturntur secus eundem rivum, qui eciam est communis et in circuitu silve veniunt iterum ad primas metas in loco superius nominato Kalendawyz nomine. Predium eciam quod Mager vocatur, contulit, quod est ultra Crisium emptum ab uxore Petri et filio suo nomine Dris cum pomerio et duobus molendinis et terram ad quatuor aratra sufficientem. Iuxta villam Wodazov dedit duo territoria cum duobus locis molendinorum. Dedit eciam predium Fonchol nomine a Mathya comite ex precepto nostro metis undique circumdatum. In Artandi quoque dedit terram ad duo aratra sufficientem et servis ad habitandum similiter. Contulerat eciam terram Kabala nomine ex gracia Bele regis aquisitam, quam postea Marahardo nepoti suo contulit pro commutacione terre, quam iuxta ecclesiam sancte crucis se asserebat habere.