Szabolcs-Szatmár-Beregi levéltári évkönyv 16. (Nyíregyháza, 2003)
Középkorkutatás - Érszegi Géza: A leleszi monostor alapítóleveléről (1214)
Dédit eciam silvam Gures nomine et pratum eidem silve contiguum, quod dicitur Harungwemezev, quod emit a Ludwyn et Symian filio suo cum silva sua metis separata a silva beati prothomartyris Stephani. Predicta igitur silva et pratum a duobus pristaldis nostris Isow Albensi canonico et Mathyacomite sic est exmetata: prima meta exit de torrente, qui Iepus appellatur et vadit ad Wosforlow et inde tendit ad Seydeag indeque ad Nogeozov, postea ad locum Lopus nomine et inde ad Nyrmezew indeque ad Gurusfey et ad viam Kaan, inde vero declinatur ad Summesaga et itur ad torrentem Hydes nomine et circuendo pervenit ad primo memoratam metam. Contulit eciam predium, quod vocatur Hagmas iuxta Byhor a Mathya comité homine nostro metis circumdatum. Terram eciam eidem predio adiacentem dédit, quam emerat a Mercurio bano a predicto comité metis circumdatam. Predium eciam nomine Narher contulit, cuius prima meta incipit Byhoriensium et terre ecclesie et progreditur azyngey, ubi est fossatum Yrug et procedit iuxta fossam usque Magsar indeque vadit iuxta ad Sycusfokw et transit ultra ad metam Cusfolud et itur per medium campum ad fluvium Narher transitque ultra metam Ponozet vadit iuxta metam Narher paulisper transitque ultra magnam viam et vadit per medium Selmekus usque ad Alruk et ibi terminatur meta Ponoz, deinde incipit meta per Rodwan, que vadit per medium Iukares usque ad primo memoratam metam. Contulit eciam predium nomine Apa filio Giubardi, cuius prima meta incipit a meridie iuxta pontem Septil et vadit per medium Her usque ad Herseg, deinde dirigitur ad Humorovozov et inde tendit versus villain Apa et vadit ad Boglozov, deinde itur ad maximam viam, que vadit ad Zenendi, deinde itur versus septemtrionem ad magnam pirum et per magnam vallem ascenditur ad cacumen montis Methlen et in cacumine montis itur versus orientem usque ad locum, qui dicitur Matrafarka, deinde venitur ad Berugueg et per Masar itur ad eundem pontem, ubi prima meta posita est. Contulit eciam predium nomine Nygad emptum a quodam nomine Tholoid terciam partem terre tocius ville cum duodecim vineis, porcionem videlicet, que quondam fuit Thekuse filii Leustachii, super quam partem eciam sita est ecclesia in honore sancte Margarete. Insuper in eadem villa prêter terciam partem dedit unum funiculum emptum a Kesula filio Pangracii. In villa eciam Golsa dedit decern vineas cum vinitoribus cum terra sufficienti tarn ad habitandum quam ad arandum. In Egregy eciam dedit duodecim vineas sine vinitoribus et iobagionem nomine Lodomer cum filiis et sufficienti terra eidem iobagioni ad manendum et ad arandum. Predium eciam contulit, quod est circa Budam, Beseneu nomine totaliter cum servo nomine Zob cum uxore et filiis et alio servo, quern emerat de Andrea filio Symonis, Gemma nomine similiter cum uxore et filiis. Loca igitur prenominata superius videlicet quarta pars in Mycusa cum palacio et quinque vineas in Byhor, predium eciam nomine Narher et predium de Macra videlicet Apa, Nigad eciam cum vineis et Golosa similiter cum vineis, ista loca et ad ea pertinencia cum molendinis vineis, libertinis servis et ancillis, que iuri Eluuini episcopi Waradiensis fratris sui competere videbantur, ab ipso in presencia lob archiepiscopi et Strigoniensis capituli comparavit, cum Romam tempore regis Emerici pro quibusdam necessitatibus esset profecturus, pro quadringentis marcis argenti, ad eius tamen peticionis instanciam, quia ecclesie sue racione vicinitatis utiliores esse videbantur, sibi in supplementum contulit vineas, quas habebat in Buda et in Eurim cum vinitoribus,