Zsoldos Attila (szerk.): Hercegek és hercegségek a középkori Magyarországon. Konferencia Székesfehérváron 2014. szeptember 20. - Közlemények Székesfehérvár történetéből (Székesfehérvár, 2014)
B. Halász Éva: 14. századi hercegek és hercegnők oklevelei
14. SZÁZADI HERCEGEK ÉS HERCEGNŐK OKLEVELEI Iohannes etc. divina providentia dignus abbas monasterii sancti Grisogoni de Iadera, hiis diebus non longe preteritis pro parte vestre regie maiestatis coram mea presentia presentari fecit certas vestras notas litteras impressas vestri parvo sigillo cum cimera munitas, quod secretum vestrum est, tenoris et continentie subsequentis: (Következik I. Lajos király 1375. nov. 24-i oklevelelásd CD Cr XV. 155-156. [no. 117.]) Quarum litterarum ipsius vestre serenitatis attento tenore cupientes ipsas executioni debite demandare et attribuere ius suum, cui racionabiliter debetur, maxime ad indagandam et sciendam veritatem de premissis, si sic se habet, prout exponitur, pro parte affati abbatis et quod aliud in contrarium non reperiatur, statim remota omni prolongatione prenominatus abbas amonitus et requisitus fuit pro parte vestre curie, quod omnia et quecumque privilegia et documenta alia haberet, facientia et iuvantia causam suam ostendere et presentare debuisset. Qui dictus abbas in mei presentia et coram meo consilio omnia sua privilegia originalia presentari fecit, quorum privilegiorum et specialiter primi privilegii, videlicet donationis tenor talis est: anno dominice incarnationis millesimo septuagesimo, indictio nona, augusto regnante Romano tertio, etc. hic obmittuntur(l) tenores privilegiorum, 1070. szept. 1.-dec. 31. quia habentur insolempne trassumpto, ut premissum est. Quibus quidem litteris seu privilegiis diligenter inspectis, attentis et provisis coram nostra presentia iuxta veridicam relationem nobis factam de contentis ipsorum privilegiorum et coram nostro consilio percepimus, quod villa, que dicitur Suhouara, cum suis hominibus, iobagionibus et iuribus, quibuscumque spectantibus ad dictam villam, ex speciali concessione catholicorum regum Vngarie facta ecclesie seu abbatie sancti Grisogoni et eius rectoribus, prenominata villa Suchouarre spectat rationabiliter ad rectum dominum ipsius abbatie omni prorsus contradictione cessante. Ex quo pensantes, quod principum et magnatum interest favere, dotare et deffensare(l) ecclesias et eorum bona salvare et protegere a quibuscumque volentibus indebite occupare bona ecclesiarum quarumcumque necnon ea augmentare reddendo Deo, que Dei sunt, hac igitur consideratione pie et iuste moti provisum et mature deliberatum fuerat iuxta determinationem et decisionem sani mei consilii, quod attento tenore et continentia vestrarum litterarum et omnium documentorum seu privilegiorum productorum pro parte ipsius abbatis in et super causa affata super villa ipsa erat conservandus et manutenendus affatus abbas nomine et pro parte ipsius sui monasterii eiectis possessoribus ab inde quibuscumque cum perceptione omnium et quorumcumque iurium suorum. Vester reverens humilis et obediens frater Karolus de Duracio eadem gratia Dalmatie et Crohatie(l) dux. — Dalmácia és Horvátország hercegének ítéletlevele a Cetinai Nelipcius és Nenade fiai: 1376. máj. 5. Wulkech és Hoztoyna közötti perben. Zára Eredeti: hártya. Kinitiálé. Függőpecsétje kiszakadt. DL 38 492. (Frangepán cs. lt. 17.) Hátlapján későbbi kéz által írott latin nyelvű tartalmi összefoglaló. Ed.: Josip Kolanovic: Hrvatsko obicajno pravo prema ispravama XIV i XV stoljeca. 95-97. Arhivski vjesnik 36. (1993) 85-98. Karolus de Duratio Dalmatie et Crohatie(l) dux universis presentes nostras litteras inspecturis, tam presentibus, quam futuris salutem et dilectionem sinceram. Que per 205