Zsoldos Attila (szerk.): Hercegek és hercegségek a középkori Magyarországon. Konferencia Székesfehérváron 2014. szeptember 20. - Közlemények Székesfehérvár történetéből (Székesfehérvár, 2014)

B. Halász Éva: 14. századi hercegek és hercegnők oklevelei

14. SZÁZADI HERCEGEK ÉS HERCEGNŐK OKLEVELEI gratiam. Noveritis, quod quia ex relatione magistri Stephani filii Michaelas caste]llani dicti castri nostri Ozul extitimus informati, ut vos in tali loco existitis et residentam faciatis, [ubi] [n]ecesse fieret, contra nostros et regni nostri emulos vos defendere possetis, ideo nos in libertatibus vestris, [in quibus] tempore Mychk et Nicolai filii Stephani quondam banorum dictorum regnorum Slauonie et Croatie stare et com[morari] consueti, volentes assecuramus vos et testimonio presentium vobis concedimus et annuimus, ut in eisdem [libertati]bus, in quibus tempore dictorum banorum stetistis 1, stare et commorari velitis et iuxta vestram possibilitat[em mu] nitiones et fortalitia pro conservatione personarum et rerum vestrarum edificare et facere debeatis, quia nos ultra libertates [vestras] vos gravare et gravari facere non intendimus. Datum [feria quarta] post octavas festi Passce Domini, anno eiusdem Mo CCC° quinquagesimo. 1 Kiadásban: stetytis. 3. — szlavón horvát-dalmát herceg a Somogy megyei Kér és Atád birtokokat visszaadja Berkus fia Jakabnak, Imre fia Dénesnek és Mike fia Jakabnak. Eredeti: lappang. АО szerint 1887-ben Vargha Mártonnál volt Kaposvárott. АО szerint hátlapján rá­nyomott pecséttel erősítették meg, ezen kívül hátlapján jegyzet: Commissio domini ducis propria et relatio Pauli dicti Touth. Ed.: АО V 368. (no. 218.) (formulás részeken hiányokkal, három ponttal jelezve). Reg.: Halász: Szlavón 220. (no. 414.), Anjou-oklt. XXXIV (1350) no. 320. Nos Stephanus Dei gratia totius Sclavonic, Croatie et Dalmatie dux significamus, [quibus expedit universis,] quod quia in literis privilegialibus ... Karoli quondam ... regis ... et etiam in aliis instrumentis literalibus efficacissimis expressius vidimus contineri, ut possessiones Keer et Ataad vocate, in comitatu Simigiensi existentes, que hucusque apud manus nostras ducales fuerunt, Jacobo filio Berkus, Dionisio filio Emerici et Jacobo filio Муке iure hereditario pertinerent, ideo nos de benignitate et liberalitate ducali eisdem et per eos heredibus suis ... auctoritate presentium restituimus et resignavimus pleno iure, cum omnibus utilitatibus earundem et pertinentiis universis, promittentes, ut quamprimum presentes nobis fuerint reportate, in formam nostri privilegii easdem redigi faciemus. Datum Bude, feria secunda proxima ante festum sancti Georgii martiris, anno Domini millesimo CCC° quinquagesimo. 4. 1350. ápr. 19. Buda 141

Next

/
Oldalképek
Tartalom