Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
91 fundationum piarum peculio ad se recepto datas, quia haec ex officio praestantur, juxta stigmatis legum Posit. 95/7s a, b, in charta communi idem Commissarius ecclesiasticus exarabit. 12- 0. Ad tollendas nefors emersuras in hoc munere exantlando difficultates, quas Commissarius ecclesiasticus proprio suö arbitrio dirimere non audet, eidem svademus, ut in singulis difficultatum casibus Ven. Consistorii nostri consilium expetat. 13- 0. Super provincia sibi delata eidem Ven. Consistorio nostro relationem plenam, et in quantum opus esse videbitur, documentatam praestabit. Denique 14- 0. Constitutum testamenti executorem, si per procedens Judicium desuper edoctus massae executionem in se susceperit, exantlato juxta Prov. Instructionem citatam hoc munere, obligari tantum coram procedenti Judicio, et haeredibus, non vero etiam Ven. Consistorio nostro rationes reddere suapte intelligitur. In hoc negotio sequentia adhuc attendantur: I-o. Administratoribus vacantium parochiarum tunc saltem tota congrua, aut hujus supplementum e fundo Religionis competit, si non sint una actuales cujuspiam loci Parochi, aut alio quopiam beneficio non gaudeant; hi vero, si administrata per illos parochia ante parochiarum regulationem ad parochiam ipsorum lilialiter pertinebat, solum ad locales parochiae administratae proventus jus fovebunt, non etiam ad angariam e fundo Religionis levandam. Si vero ad parochiam ipsorum non pertinebat, praeter locales parochiae administratae proventus etiam dimidiam congruae partem participabunt. Vide Int. ddto. 12-aeSpt. 1815 Nr. 24792. II—o. Alii proventus intercalares vacantium parochiarum fundi Religionis, vel aliorum ait. Dicasteriorum absque discrimine novae, aut antiquae curatiae ex integro interimalibus Administratoribus cedunt. III—o. In casu mortis Parochi restans competentia e fundo Religionis, per ipsum Vice-Archidiaconum Districtus levetur erga propriam suam apocham in qua dies, mensis, et annus interventae curati mortis distinctim indicandus est. Sivero eadem restans competentia erga apocham, testamenti exeeutoris levari intenditur, tunc illam vidimans Vice-Archidiaconus testabitur, et indicabit, ut nunc diximus. * * # Hacc sunt, quae vobis, dilecti in Christo Fratres, ac Filii! proponenda censuimus. Ad horum diligentem observantiam quemadmodum vos omnes Dioecesis nostrae Parochos, et parochiarum Administratores, tum saeculares, tum regulares, totumque nostrum Clerum obligamus: ita praecipimus, ut in qualibet parochia unum exemplar hujus instructionis nostrae inter libros parochiales, seu