Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

92 inventarium fideliter custodiatis, eamque diligenter legatis, quatenus vos, vestrasque cunctas actiones secundum illam dirigere queatis. Quod si enim quispiam vestrum adversus haec praecepta nostra ali­quid commiserit: in eum juxta sanctiones canonicas, et constitu­tiones apostolicas pro demerito suo animadvertemus. Quapropter iterum, ac postremum omni studio vos hortamur, ac rogamus, ut sanctae vocationis vestrae institutum prae oculis gerentes, vitam vestram ad has leges, quas ex s. codicibus, Conciliis, ac Patribus, receptisque Ecclesiae, ac Patriae nostrae consuetudinibus excerpsi­mus, exigatis. Saepius perpendite, quam magnum divinae retribu­tionis proemium vos maneat, si ministerium vestrum impleveritis; quam durum autem judicium Dei vobis impendeat, si officio vestro defueritis. Atque ideo pascite, qui in vobis est, grey em Dei pro­videntes, non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque, turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes, sed forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit Princeps Pa­storum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam. 1. Vet. 3. v. 2. 3. 4. In cujus certius auspicium paternam benedictionem omni charitatis affectu vobis impertimur. Datum Sabariae, in aedibus solitae Residentiae nostrae, die 31-a Januarii Anno Domini 1855. Eranciscus Episcopus m. p

Next

/
Oldalképek
Tartalom