Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
2 in fundamento errant, in principio viae aberrant, et super basi minime solida aedificantes salutem suam discrimini exponunt. Commendamus idcirco Seminarii nostri Superioribus, ut curae et vigilantiae suae paternae commissos Alumnos crebro hortentur ad expendendam vocationem suam. Vocatio quidem extraordinaria, uti erat S. Pauli Apostoli, de quo dixit Dominus: „Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israelu Act. 9. 15. raris obtingit. Sunt tamen certa quaedam indicia, ex quibus ad vocationem suam divinam morali cum certitudine quivis concludere potest. Primum horum est: Specialis inclinatio ad statum clericalem, et innata quasi proclivitas ad omnia, quae ad statum hunc adtinent. Si proin inclinatio haec firma et constans fuerit, si intra orationem, et pietatis opera perseveraverit, atque occasione S. Communionis vivacior evaserit; si eidem firma de sublimitate Sacerdotii persvasio, et functiones sacerdotales peragendi promptitudo semet sociaverit: tunc illam credere licet vocem Dei, qua annunciatur illius voluntas individuum tantae inclinationis inter ministros suos assumendi. Alterum est: Intentionis puritas, qua quis ad statum clericalem ideo adspirat, ut regnum Dei in his terris dilatare, et salutem animarum procurare possit. E contrario vero „Universos in ordinibus ecclesiasticis, caeterisque ad sanctuarium pertinentibus honorem quaerentes proprium, di citius seu corporis voluptates, postremo quae sua sunt, non quae Jesu Christi, manifeste prorsus et indubitanter non ea, quae Deus est charitas, sed aliena a Deo, et quae omnium malorum radix est, cupiditas introducit. S. Bernardus. Deciam. Tertium indicium est: Specialis amor Jesu Christi, et ejus Ecclesiae. Redemptor oves tunc primum commisit pascendas Petro, ubi hic ad quaestionem „Diligis me plus his?“ affirmative reposuit. Inquirat proin quisque apud se, an Christum vere et sincere diligat? an paratus sit ad offerendam pro Salvatore vitam ? an Ecclesiam diligat ad exemplar Christi, qui illam ab omni macula emundaturus, et sanctificaturus sangvinem fudit. Qui tanto charitatis affectu ducitur, pie credat se vocatum. Atque haec de vocatione. Quoniam vero Concilium Tridentinum Sess. 23. c. 14 de Reform, non vult alium S. Ordinibus initiari, quam qui ad populum docendum ea, quae scire omnibus necessarium est ad salutem, ac administranda Sacramenta, diligente examine praecedente, idoneus comprobatus fuerit; ideo antequam Alumnus, qui se ad animas curandas divinitus vocatum sentit, et in Seminario praeter alias praescriptas scientias theologicas Catechisnnim quoque Romanum in quatuor Sectiones secundum totidem annorum Theologiae Cursum divisum edoctus est, ad ordines majores promoveatur, saluberri