Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)

3 mae ecclesiasticae consveludini inhaerendo inviolabiliter sancimus, ut primo per praemittenda S. exercitia triduana pro tanto sacra­mento et munere suscipiendo praeparetur, dein vero in Consi­storio nostro examini singulis ordinibus praemitti solito subjicia­tur. Tandem: Quoniam ad ministerium altaris promovendos praeter scientiam „oportetetiam bonum vitae testimonium habere“ \-ma Timoth. c. 3. v. 7.: singuli ordinandi Clerici Seculares a Seminarii Rectore, Regulares vero a suo Superiore testes vitae, morumque litteras Nobis exhibebunt. Hinc cum sperare liceat eos, qui se ad ministerium altaris divinitus vocatos sentiunt, quive requisitis scientia, munus pasto­rale administrandi dexteritate, et morum probitate gaudent, Pres­byteratus Officium digne suscepturos, et susceptum laudabiliter exe­­cuturos esse, securi, et gaudentes in Domino alloquemur promo­vendos dicendo: „Consecrandi filii dilectissimi! Agnoscite quod agitis, imitamini quod tractatis, quatenus mortis dominicae my­sterium celebrantes, mortificare membra vestra a vitiis et con­cupiscentiis omnibus procuretis. Sit doctrina vestra spiritualis medicina populo Dei, sit odor vitae vestrae delectamentum Ec­clesiae Christi, ut praedicatione, atque exemplo aedificetis do­mum, id est familiam Dei-, quatenus nec nos de vestra pro­vectione, nec vos de tanti officii susceptione damnari a Domino, sed remunerari potius mereamur. Concilio Tridentino Sess. 14. cap. 7. enunciante „Quoniam igitur natura, et ratio judicii illud exposcit, ut sententia in subditos dumtaxat feratur, persuasum semper in Ecclesia Dei fuit, et verissimum esse Synodus haec confirmat, nullius mo­menti absolutionem eam esse debere, quam sacerdos in eum profert, in quem ordinariam, aut subdelegatam non habet juris­dictionem jure divino certum est, ad S. Poenitentiae Sacramen­tum licite et valide administrandum praeter potestatem ordinis, po­testatem quoque jurisdictionis necessariam esse. Ut hanc — nempe Jurisdictionem ■— Neo-presbyteri prima vice ad curam animarum disponendi, aliiqne Sacerdotes, seu seculares, seu regulares, qui jurisdictionem sacramentalem fidelium confessionem audiendi, in Dioecesi nostra necdum habuerunt, vel si aliquando habuerunt qui­dem, sed interjecto aliquo temporis intervallo alibi commorantes, in Dioecesim nostram redeunt, consequi valeant, omnes examini con­­sveto in Consistorio nostro praecedenter subjiciendos statuimus; imo si quem Cooperatorum, aut alium Sacerdotem curatum seu secu­­larem, seu regularem jurisdictione spirituali provisum in munere adimplendo negligentiae vel ignorantiae fundata suspicio feriat, iste ad examen per Venerabile Consistorium indilate revocetur, et si sub­

Next

/
Oldalképek
Tartalom