Szily János: Instructio venerabilis cleri dioecesis Sabariensis (Szombathely, 1855)
pendio succollabit, Capellanus est Parochi laborum socius; quare sicut illius est, suam-dum muneris partes admittunt — extra parochiam digrediendi intentionem Parocho insinuare; ita jus habet congruae mercedis, quorsum praeter Congruam spectant: victus, servitium, lumen, et lotio. 4-0. Parocho competit jus invigilandi officiosae Capellani activitati, et moribus, quod tamen in durum nunquam degeneret imperium; si enim S. Paulus 1. Timoth. 5. 1. Juvenes obsecrandos, ut fratres jussit; Presbyteri in partes muneris pastoralis assumti culpae per Conpresbyterum miti censura perstringendae, et defectui experientiae magis, quam malae voluntati adscribendae erunt. Ast aliud foret ferendum judicium, si Capellanus neglecta Parochi fraterna reflexione, in delictum morale rueret, et Parochi, regulam „Principiis obsta“ secuti, monita, et observatio praecepti Matth. 18. 15. TSi peccaverit__frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solumu nihil proficerent; hoc enim in casu idem Capellanus Nobis denunciandus esset. Sed ut in his quoque adjunctis fraternae dilectionis officium observetur, Parochus Capellano, antequam de eo Nobis referret, propositum suum declarabit, atque facta relatione idem Parochus, nequid inscio Capellano fecisse arguatur, hunc idem pariter edocebit. CAPUT WII. Do Regularibus. Statum Regularem a Christo Domino arcano infinitae suae sapientiae consilio hominibus propositum, Matth. 19. v. 12. 21. et 29. ab Apostolis edoctum, et a sanctissimis viris institutum esse, nemo est, qui ignoret. Non minus cuivis in comperto est, quam bene meriti sint Religiosi de Ecclesia catholica, quod eam apud gentes dilatarint, contra haereticos invicte defenderint, ipsos fideles in ea confirmarint, doctrina sua illam illustrarint, exemplo aedificarint, ac sudore, et sanguine rigarint. Propterea etiani illud, quod Christus iisdem promisit, Matth. 19. v. 29. Mare. 10. v. 32. Luc. IS. v. 30. jure consecuti sunt, nimirum centuplum in hoc tempore, et vitam aeternam in saeculo venturo. Praeterquam enim, quod prudentissime nobis persuadere et possimus, et debeamus, innumeros Regulares ad coelestem gloriam pervenisse, scimus, multos ab ticelesia plane inter Sanctos relatos esse. In hoc inundo autem quanta vitae subsidia, quam grandia patrocinia obtinuerint, ipsorum opimae fundationes a Regibus, Principibus, aliisque factae, et ampla privi